adoptionem, ab eo quod dixerat sanctos et  
immaculatos. 
9.  In ipsum . Quoniam dixit: praedestinavit in  
adoptionem filiorum, incertum erat cujus diceret  
filios esse adoptivos, adjecit: in ipsum, hoc est in  
sui ipsius, ut illius filii nuncupemur. 
10.  Secundum propositum . Volens ex omni parte  
ista extollere quod multa digna sint gratiarum  
actione, frequenter dicit per ordinationem, et bonum  
placitum, et voluntatem. 
11. LANFR.  Divitias gratiae suae . Per quam gratiam 
non solum remissio et redemptio, sed sapientia  
(qua dicitur, sapitur) et prudentia morum. 
12.  In omni sapientia , id est, dans nobis omnem  
sapientiam, in agnitione sui, et prudentiam morum  
nostrorum. 
13.  Quod proposuit . Bonum placitum suum in  
Christo Deus Pater proposuit, id est, palam mundo  
ostendit, dicens:  Hic est Filius meus dilectus in  
 quo mihi bene complacui . 
14.  In dispensatione plenitudinis . Vel tunc cum  
disponebat omnia tempora vel in ipso milliario quo  
natus est Christus, quod fuit plenitudinis, quia in  
eo completa sunt promissa. Vel quia alia tempora  
vacua fuerunt a salute. 
15.  Plenitudinis . In dispensatione, id est, in consummatione. 
Exponit quid sit illud bonum placitum  
Dei, videlicet impleto tempore ordinationis suae instaurare  
in fidem Christi qui in coelis sunt, id est,  
numerum angelorum qui diminutus erat, et quae
  |  
  |