Ioachim de Flore: Dialogi de prescientia Dei et predestinatione electorum

Pag 82


et pravi homines repperiantur, quid restaret nisi ut diceret homo iuxta illud
Apostoli: Faciamus mala ut veniant bona , vel certe: Maneamus sub peccato
ut gratia habundet
, aut: Maneamus in incredulitate ut misereatur nostri
Deus?
At nequaquam sic, set miserebor , inquit, cuius misereor . Quodsi et
quando «misereor» diceret, quantum ad eos qui ex tempore sentiunt donum Dei
non augeretur questio, quia et illud non steriliter dictum est: Tu exurgens, Domine,
misereberis Syon quia tempus miserendi eius, quia venit tempus
, et:
Tempore accepto exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui . Hac in re
timendum est valde ne forte, si contempnitur tempus consolationis provocato
Deo malis nostris, queratur tempus misericordie et inveniri non possit, dicente
ipsomet in propheta: Obceca cor populi huius et aures eius adgrava etc., et in
evangelio: Per tres annos quesivi fructus in ficulnea hac et non inveni. Succide
ergo illam
. Quocirca etsi miseretur Deus cecitate percussi humiliati usque ad
pulverem et in incredulitate relicti, non ideo tamen timere non convenit ei qui
Deum provocat culpa sua ut se percutiat cecitate, aut ei qui cum sit in alto
provocat Deum ut se humiliet et in incredulitate relinquat, set magis debet
expavescere illud apostolicum: Horibile est incidere in manus viventis Dei , et:
Deus cuius ire resistere nemo potest .
Distinguendum est inter tempus et tempus; et sicut confidendum est aliquibus
in tempore erectionis, ita metuendum est quam multis in tempore ire, nimirum
quia non mox erigit quos prosternit in ira sua, set aliquando et post dies et
annos, aliquando ut fortis et zelotes reddit iniquitates patrum in filios usque in
tertiam et quartam generationem
; quatinus nec peccare liceat in spe venie –
quasi pro eo, quod humilibus parcit Deus –, nec – quasi pro eo, quod precipit et
amat iustitiam – de opere iustitie superbire. Inde est quod tempus statutum fuit
a Domino, ipsum scilicet quod dictum est plenitudo temporum, in quo gentilis
populus converteretur ad ipsum et tempus in quo convertentur ad eum reliquie
Iudeorum. Et tamen de culpa superbie est generis humani, quod tam diuturno
tempore gentilis populus mansit in incredulitate et quod tam longo nunc Iudeorum

Torna all'inizio