Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 614


sine qualibet interposita dilatione nobis eas contradere sub integritate valeant, ut
nullus sit, qui possit extingui vestrum inlibatum sacrificium, sed, hoc lucri potissimum
premium adquirentes, digne mereamini una cum spiritali nostra filia, domna regina,
vestrisque nobilissimis subolis in aethereis sine fine regnare arcibus.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
DOMINO EXCELENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI, CAROLO
REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM
HADRIANUS PAPA.

Pręfulgidos atque nectareos regalis potentiae vestrae per Aruinum ducem suscepimus
apices. In quibus referebatur, quod palatii Ravennate civitatis mosivo atque
marmores ceterisque exemplis tam in strato quamque in parietibus sitis vobis tribuissemus.
Nos quippe libenti animo et puro corde cum nimio amore vestre excellentiae
tribuimus effectum et tam marmores quamque mosivo ceterisque exemplis
de eodem palatio vobis concedimus abstollendum, quia per vestra laboriosa regalia
certamina multa bona fautoris vestri, beati Petri clavigeri regni caelorum, ecclesia
cotidiae fruitur, quatenus merces vestra copiosa adscribatur in celis.
Suscepimus enim per eundem Haruinum equum utilem unum a vobis directum;
alius autem, qui cum ipso directus est, defectus in ipso itinere mortuus est. Unde
ob vestram memoriam maximas referuimus grates.
Sed secundum nostrum amorem, quod ex intemo corde erga vestrum habemus
praefulgidum regnum, tales nobis famosissimos emittite equos, qui ad nostram sessionem
facere debeant, in hossibus atque plenitudinem carnis decoratos, qui, dum in omnibus
aspectibus laudabiles existere valebunt, vestrum prefulgidum triumphis laudare niteant
nomen; et pro huiusmodi rei, sicut soliti estis, dignam ab ipso Dei apostolo suscipere
valeatis retributionem, ut una cum domna regina vestraque nobilissima prole in hoc
mundo regnantes in aetheriis arcibus vitam aeternam adipisci mereamini.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

Torna all'inizio