Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 120


comedere vereretur, precomedit. Antonius maximus extitit monachorum, cuius esca sal,
panis et aqua, prandii tempus solis occasus. Amos Egyptius duxit uxorem, cum qua XVIII
an[nis] in virginitate permansit; qui fluvium transiturus, cum se nudum erubesceret intueri, repente
in ulteriorem partem fluminis translatus est. Uticianus etiam nunc extitit, qui cum
intercederet pro quodam capto et non audiretur, ianuae clausae carceris sunt reserate
Dei virtute et vincti cathenae disrupte.
Beatus etiam Nicolaus, de Patera urbe et Licia regione oriundus et Mirensis episcopus,
multis coruscavit miraculis, qui suis meritis suffragatur naufragis et potenter
et presto succurrit afflictis. Qui cum adhuc viveret, nocte in visione apparuit Constantino
et eparcho ipsius, minitans pro quibusdam stratilatibus, quos iniuste dampnare disposuerant,
nisi absolverent ipsos, quia invocaverant nomen eius. Eos igitur Constantinus
absolvit et beato Nicholao per ipsos munera misit, mandans non minari, sed orare.
Helena Constantini mater pergens Iherusalem locum dominicae passionis, ubi erectum
erat simulacrum Veneris, expurgavit; ubi tres cruces invenit, quarum una fuit dominica,
que orante Machario episcopo sic discernitur, quia tactu eius mortuus suscitatur, mulier
ab egritudine liberatur. Preterea clavos invenit, partem quorum in galea filii, partem
in freno posuit; sicque adimpletum est illud Zachariae: Et erit quod in freno est sanctum
Domino
. Ligni quoque pars est in theca sacerdotali, pars, ut dicitur, in statua Constantini.
His temporibus conversi sunt Indi et Hyberi.
Anno Domini CCCXLI. Constantinus et Constantius et Constans regnaverunt an[nis] XXIIII.
Iusserat Constantinus, quod Dalmatius nepos, Dalmatii fratris filius, cum filiis imperaret.
Sed factione Constantii interemptus est. Constantinus aput Aquileyam occisus est.
Constans aliquando consulte regnavit, qui Francos domuit, sed Arrianus effectus
est, militibus intolerabilis, factione Magnetii tyranni haut longe ab Hyspania interfectus est.
Constantii fuit diversa fortuna. Nam a Persis multa perpessus est, Sapore rege Persarum Mesopotamiam
vastante et Nisibim civitatem obsidente. Magnentium tyrannum, qui Gallias,
Yspanias, Affricam et Ytaliam obtinuerat, vicit, et sic necem fratris vindicavit.
Magnentius victus aput Lugdunum se propria manu occidit, et Decentius frater eius, quem ad
tuendas Gallias cesarem miserat, audita morte fratris Senonis laqueo se suspendit. Quidam
quoque Vetranioni circa Illyricum electo regium insigne detraxit. Ad hec Gallum filium
patrui cesarem fecit et Orienti prefecit. Gallus autem Iudeos oppressit et multos nobiles

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio