| ipse noscitur diabolus amare. Inde Paulus ait: Susurrones deo odibiles;
 et iterum in Proverbiis Salomonis: Sex sunt, que odit dominus, et
 septimum detestatur anima eius: oculos sublimes, linguam mendacem, manus
 effundentes innoxium sanguinem, cor machinans cogitationes pessimas, pedes
 veloces ad currendum  malum, proferentem mendacia testem[ falsum,
 et eum, qui seminat inter fratres discordias. Hinc est, quod cum apostata
 proprium nomen antiqui hostis sit, susurro sicut in seminatione discordie
 diaboli heres est, ita eius et in nomine apostasie equivocus repperitur.
 De apostata etenim angelo scriptum est, cum bonis seminibus zizania
 fuissent iniecta: Inimicus homo hoc fecit. Et de susurrone clamant
 Proverbia: Homo apostata, vir inutilis, in omni tempore iurgia seminat.
 Remedium
 autem contra hoc malum illud erit potissimum, si a societate
 fratrum zizaniator huiusmodi maturius excludatur. Cum enim defecerint
 ligna, inquit Salomon, extinguitur ignis, et susurrone detracto iurgia
 conquiescunt. Quantum vero supplicium talibus prestruatur, tenui quidem
 verbo, sed gravi sententia idem sapiens explanavit, cum protulit: Semper
 iurgia querit malus, angelus autem crudelis mittetur contra eum.
 XXX. Qualiter pax presentis ecclesie perfecta non sit.
 Per ea, que in continenti capitulo decursa sunt, ecce videre vacat, quenam
 illa sint, quibus et generalis ecclesie et particularis in Christo societatis
 consueverit prophanari concordia. Cum igitur ecclesiastice pacis tranquillitas
 tantis infestationibus perturbetur, licet < ad> comparationem pacis
 Babilonice quodammodo beata sit, absoluta tamen gratia nec beata est nec
 perfecta, circa quam tot laquei expansi sunt, tot obiecta sunt scandala, tot
 insidie, tot calumpnie oblatrantes, sicut vulgatum est in Proverbiis, quia
 in medium laqueorum ingredieris et super dolentium arma ambulabis, et
 | 
 |