Dominicus Bandinus: Liber Inferni

Pag 32


Et Marcus Polus, in suo de varieta. Pro. et R. Orien c.76vb
scribit quod inter alias provincias Indie est provincia
Machabos seu Machar, in cuius quadam civitate, racione
situs fortissima, est corpus beati Thome Apostoli facientis
miracula infinita. Gentes huius provincie sunt nigerrime,
non tam natura quam arte; nam natos infantes
non multum nigros ungunt et lavant sepius cum oleo susimani
quod quidem cuncta denigrat. Ideo pauperes albiores
sunt, quia nequeunt illud emere quod precio magno
venditur. Dicunt enim virum et feminam pulchriorem qui
nigrior est, ob quod pingunt nigerrimos deos suos, dicentes
demones albos esse1. Octava pena est confusio peccatorum
que apud Inferos tanta est quod se Deiphebus abscondebat
apud Virgilium, in li. sexto, ne ab Enea consanguineo nosceretur
sceretur. Et Dantes, in XVIII c. Inf. , // ad hoc insinuandum, c.77r.a
dixit:
" E quel frustato celar se credecte
Bassando il viso; ma poco li valse,
Ch’i’ dissi: ‘O tu che l’occhio a terra gecte,
Se le façcon che porti non son false,
Venedico se’ tu Caccianemico:
Ma che ti mena a sì pungenti salse?"

1



5




10




15




20

Torna all'inizio