ipse longis et plenis clausulis delectatur, Seneca vero curtis. (3) Unde utriusque cupientes vestigia imitari nunc brevitatem clausularum, nunc longitudinem observamus, quia utraque multum cognoscitur expedire. (4) Sed quascumque determinationes contineant in se clausule illud semper firmiter est tenendum, sicut dicit Agellius, quod in plenis et venustis dictionibus clausule terminentur. (5) Et hoc totum a nobis in primo libro est per ordinem demonstratum.
16. (1) DE INVENTIONE ATTRIBUTORUM.
(2) Quia non ex luce fumus sed ex fumo debet gratissima lux oriri, de inventione rerum verarum aut verisimilium que thema reddunt probabile ammodo videamus, (3) scientes quod nulla scientia documentum aliquod dat de locis preter dialeticam et rethoricam, (4) eo quod utraque istarum scientiarum probandi vel improbandi certissimam viam mostrat: quod nec in gramatica nec in alia scientia invenitur. (5) Unde si quandoque in gramatica vel legibus et decretis aut in theologia sive alia facultate argumentari videmur, semper a locis dialeticis vel rethoricis id habemus. (6) Set dialetica naturam universalium et formas considerat generales, retthorica vero habitudines personales et circumstantias particularium subiectorum. (7) Per has enim circumstantias medium invenimus ad probandum in dato themate quicquid expedit de negotio vel persona.
|
|