Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 178


Extrinseca enim ab intimis nomine et ratione valde semota, sicut illa,
id est extrinseca, crassos et pingues nesciosque veritatis sensus, ita ista,
id est intima, subtiles atque tenues consciosque spiritalitatis intellectus,
de quibus hic iste auctor profitetur, admittit. Ergo ista doctos, illa vero
receptat indoctos. Quia igitur divina intimitate gaudent, sapientia florent,
intellectus spiritualitate secreta consistunt, quicumque hec ad
sensualitatis extrinsece pubplicum contra eorum naturam vocaverit, nature
limitem abditum confundens, invisibilia contra fas et licitum visibilia,
incorporea corporea, sapientiam insipientiam, docta fatua facit, et
rerum conluctantium inter se varietate confusus, neque rexit extera,
neque intima, que indoctis communicavit, inviolata servavit.
Hoc confusionis infaustum a sancto Thimotheo beatus Dionisius
arcens, super hoc sue doctrine singulare sancivit mandatum et ait: et
neque dicta
per sanctos prophetas et agyographos, neque prolata ex
eisdem dictis divina a sanctis patribus orthodoxis et a catholicis expositoribus,
debes o Thimothee aliquando facere in indoctos. Quia quicumque
theologiam talibus pandit, eam prostituit, et quantum in ipso est, eius
dignitatem minus admirabilem facit, neque spiritus subtilitatem arvine
potest susceptare ventriculum, neque animalis homo percipit ea que
Dei sunt. Stulticia enim inest illi neque fulgor discipline orrendis
ignorantie dignatur sese inferre tenebris. Et hec quidem sanctus Dionisius
Atheniensis antistes sancto Thimotheo Ephesiorum episcopo scribens
super divina laude ad se verba convertit optarque sese divinitatis non
nomine solum se re et nomine conlaudatorem existere. Ait enim: Michi
autem det Deus,
a quo bona cuncta procedunt, divinius laudare divinitatis
beneficas multas nominationes.
Qui divinitatis nominationes beneficas
laudat, voce laudat; et cum has vocis laudibus attollit, divine laudat,
quia divinitatis nomina laudat; verum si ore cordeque laudaverit, divinius
laudat. Non quod divinitatis nomen ad comparationem deveniat,
quia non recipit augmentum vel detrimentum ipsa divinitas sicut nec
ulla substantia, sed quia dum “divinus” ab hoc nomine “divinitas”
sumptum creature actionibus componitur, ut dicatur “homo vel angelus
divine vel divinius agit”, propter creature <adiunctivum> consortium,
accidens, quod ad comparationem adducitur, in hoc adiectivo nomine
“divinum” videlicet reperitur, vel certe tunc ex adiuncto creatur, recepitque

Torna all'inizio