Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 146


quam in scrineis inuenerunt eorum, et omnem eorum suppellectilem
asportantes ad eorum presidia detulerunt.
Hic fuit ille dies in quo ipsi bello perpetuus potuit esse finis et
Troyani tunc fuissent in totum absolute uictores. Sed fata, que
statuunt aduersa futura contingere, omnia cecis insidiis tollunt de
medio, per que aduersa que futura disponunt finaliter compleantur.
O quam fuit fragilis et debilis causa que Troyanorum oculos excecauit
et specialiter Hectoris, qui persone sue cladem et suorum
omnium futuros interitus non potuit euitare, cum eo die Troyani
fuissent in tanta potencia quod omnes Grecos qui uenerant contra
eos morti tradere finaliter potuissent et se ab imminentibus et
futuris periculis liberare. Sane non est illa laudabilis in aliquo
sapiente discrecio qui, cum est aliquo grau<i> et mortali periculo
prepeditus et fortuna sibi arrideret quod per subitos et felices euentus
se potest ab eo subito liberare, felicem successum quem sibi repente
fortuna ministrat grata manu non recipit ut ingratus, et finaliter
non prosequitur, apprehendendo illud quod vna hora sibi exhibet
felix euentus. Nam si ea hora illud non recipit et admittit sed
differendo dimittit, nunquam ad illud quod vno puncto potuit obtinere
poterit postea peruenire. Nam fata, si bonum quod ingerunt
statim non recipitur ab ingrato, tamquam ille qui per ingratitudinis
uicium illud amisit, exhibere postea sibi negant. Sic successit
infelici Hectori illo die, in quo cum potuisset de suis hostibus
in multa gloria obtinere triumphum, dum per acies discurreret persequendo hostes suos, qui, tamquam deuicti, ab eius et aliorum
Troyanorum facie fugiebant_ Ex parte Grecorum obuius sibi uenit
Exione filius, sobrinus eius, filius Thelamonis, qui Thelamonius
Aiax proprio nomine dicebatur et qui in uirtute bellandi ipsum hostiliter
est aggressus, cum fuerit uir in uiribus multum potens et
fortissimus preliator. Committitur ergo durum prelium inter duos
tam fortes, sed dum inter se bellando mutuo loquerentur, agnouit
Hector illum esse filium amite sue et sibi linea sanguinis esse coniunctum.
Quare Hector multum exinde factus letus, depositis armis,
in multa sibi est affeccione blanditus, placere sibi in omnibus
spondet, et monet ipsum et rogat ut ad Troyam ueniat inspecturus

Torna all'inizio