Paulus Diaconus: Liber de episcopis Mettensibus

Pag 267


Epitaphium Adeleidis filiae Karoli regis quae in Italia nata est, quando sibi eam
ipse subegit.

Hoc tumulata iacet pusilla puellula busto,
Adeleid amne sacro quae vocitata fuit.
Huic sator est Karolus, gemino diademate pollens,
Nobilis ingenio, fortis ad arma satis.
Sumpserat haec ortum prope moenia celsa Papiae,
Cum caperet genitor Itala regna potens;
Sed Rhodanum properans rapta est de limine vitae,
Ictaque sunt matris corda dolore procul.
Excessit patrios non conspectura triumphos;
Nunc patris aeterni regna beata tenet.
--------------------------------------------------------------
Epitaphium Hildegardis filiae cuius supra.
Hildegard, rapuit subito te funus acerbum,
Ceu raptat Boreas vere ligustra novo.
Explevit necdum vitae tibi circulus annum,
Annua nec venit lux geminata tibi.
Parvula non parvum linquis virguncula luctum,
Confodiens iaculo regia corda patris,
Matris habens nomen renovas de morte dolorem,
Postquam vixisti vix quadraginta dies.
Pectore nos moesto lacrimarum fundimus amnes,
Tu nimium felix gaudia longa petis.
Sed his quae praetereunda non erant admodum breviter praelibatis, ad narrationis
tramitem revertamur,
Post beatissimum denique Arnulfum Mettensia ecclesiae Goericus tricesimus,
qui et Abbo vocitatus est, praefuit.
Deinde Godo primus atque tricesimus episcopalis officii curam gessit.
Quo de mundo excedente, Chlodulfus cuius supra mentionem fecimus, beati
patris Arnulfi genitalis filius, Anschisi quoque, a quo semen propagatum est regium,
germanus, ad episcopale culmen ob paternae sanctitatis gloriam tricesimus
atque secundus ascendit, de quo nihil ad nos amplius, praeter quod a tali radice exortus
est, fama perduxit.
Quo decedente, fidelem populum moderaturus tertius atque tricesimus Abbo
ascitus est.
Post quem Aptatus, deinde Felix, gregi feliciter dominico pastores extiterunt.
Dehinc Sigebaldus, generosis ortus natalibus, religioso coetui antistes effectus
est, vir per omnia utilitatibus ecclesiae deditus, sacrorum quoque culminum sollertissimus
restitutor. Hic de animarum statu sollicitus, duo monasteria condidit, e quibus
unum Eleriacum vel etiam Nova-cella dicitur, alterum quoque Novum - quod
- Villare vocitatur. Hunc dirus podagrae dolor vehementer afflixit; sed ille in aeternis
gaudiis mentem figens, dolores corporeos patientissime toleravit.
Iam hinc vir egregius et omnibus praeconiis efferendus, Chrodegangus antistes
eligitur, ex pago Hasbaniensi oriundus, patre Sigramno, matre Landrada, Francorum
ex genere primae nobilitatis progenitus. Hic in palatio maioris Karoli ab ipso enutritus,
eiusdemque referendarius extitit, ac demum Pippini regis temporibus pontificale
decus promeruit. Fuit autem omnino clarissimus omnique nobilitate coruscus,
forma decorus, eloquio facundissimus, tam patrio quamque etiam latino sermone imbutus,

Torna all'inizio