baronibus et militibus moderate secundum facultates hominum suorum audiutoria exigant et accipiant. 
39.	Rescriptum pro cleris 
De eo autem quod male interpretatum est videlicet quod de nostre  
maiestatis constitutione villani non audeant ad ordinem clericatus accedere,  
sine voluntate et assensu dominorum suorum, ita statutum est, quod  
si aliquis villanus est et servire debet personaliter intuitu persone, ut sunt  
ascripticii et servi glebe, et alii huiusmodi, qui non respectu tenimentorum  
vel alius beneficii servire debent, set intuitu personarum, que persone  
eorum sunt obligate servitis isti quidem, sine assensu et voluntate  
dominorum suorum ad ordinem clericatus accedere nequerunt. Illi vero,  
qui non intuitu personarum set respectu testimentorum vel aliquorum  
beneficiorum que tenent servire debent dominis suis, si voluerint ad  
ordinem clericatus accedere, liceat eis etiam sine voluntate dominorum  
suorum, prius tamen renuntiatis his que tenent a dominis suis.
  |  
  |