: Flos Medicinae Scholae Salerni

Pag 488


Ariditas, virtus victa, fumique graves.
Art. 3. Causae titubationis- Impediunt linguam fructus, brevis humor, ineptus
Virtus, mens praeceps, mens peregrina, timor.
Art. 4. Impedimenta auditus. - Balnea, sal, vomitus, anser, repletio, clamor,
“Et mox post escam dormire, nimisque moveri,
“Ista gravare solent auditum, ebrietasque.
Art. 5. Causae tinnitus- “Motus, longa fames, vomitus, percussio, casus,
“Ebrietas, frigus, tinnitum causat in aure
Art. 6. Causae doloris aurium - Ventus, apostema, dolor, fames, ictus et aestus,
Atque clamor causae sunt quales quatuor istae.
Art. 7. Nociva oculorum - Ista nocent oculis: nocturna refectio, potus,
Pulvis, scriptura, fletus, vigilia, cura,
“Balnea, vina, venus, ventus, piper, allia, fumus,
“Porri cum caepis, lens, fletus, faba, synapis,
“Sol, coitus, ignis, labor, ictus, acumina, pulvis.
“Ista nocent oculis: sed vigilare magis.
Art. 8. Causae raucitatis - “Nux, oleum, frigus capitis, anguillaque, potus
“Atque crudum pomum, faciunt hominem esse raucum.
Art. 9. Causae febris - Efficit febrem, generat, custodit et auget,
Ut putredo, pori constrictio, prava diaeta.
Art. 10. Causae febris putridae. - Humor naturam spissus, liquidusque, cohaerens
Egressus pravique chimi, strictura pororum,
Sunt causae quare nascatur putrida febris.
Art. 11. Morbi ex ventositate - “Quatuor ex vento veniunt in ventre retento:
“Spasmus, hydrops, colica, vertigo: quatuor ista.
Art. 12. Causae hydropis vel aliorum. - Frigiditas mala si sit per tempora longa
Nascitur in fine leucophlegmaticus inde,
Aut apoplexia, vel phtitis, vel cachexia.




1305




1310




1315




1320




1325



Torna all'inizio