Episcopos, et Nobiles Consiliaros suos:  
et habito cum eis consilio in haec verba prior  
ipse prorupit: Viri bellatores, quos mater 
sapientae, et  totius scientiae inventrix Ga!lia enutrivit,  
qui adversarios Dei Saracenos fortissima  
dextra epulistis, quorum virtutem ultima sub  
sole terra cognovit, quid consilium mihi datis?  
Credo quia vos mecum cogitatis, quomodo nova  
Ecclesia, quam construere jussi, honoribus amplificetur  
reliquiis Sanctorum Martyrum muniatur,  
et talem habeat protectorem, qui pro  
Cbristo mortem sumpserit, et stolam suam in  
sanguine laverit agni. Et dum ad haec singuli  
titubarent, nescientes quid responderent ei:  
accessit quidam veteranus Antistes studiosus  
valde in Sanctis Scripturis, et Sanctorum Martyrum,  
plenarie gesta cognoscens, clara voce  
dixit Imperatori: Imperator Auguste, cui Deus  
tantam contulit gratjam, ut quae ipso in coelis  
pradestinat per te operetur in terris: consilium  
quod requiris, ab homine tibi non potest dari.  
Immo ipse Deus, cuius nutu insulam elegisti  
quae revera alter paradisus potest dici, ipse talem  
tibi elegit protectorem, qui in aquis vitam  
pro Cbristo fuderit, si tua Celsitudo ad hunc  
perquirendum voluerit inclinari. Cui Imperator.  
De quo, Pater scientissime, loqueris? De  
Clemente, respondit senex ille, qui succesor  
extitit Petri Apostoli, qui huic Romanae praesidens  
Ecclesiae Apostolum totius Galliae Dionysium  
delegavit qui noviter repertus, et ad hanc  
urbem per quemdam philosophum nomine Constantinum  
delatus, tua a Deo predestinatus est  
custos Ecclesiae: ut qui in aquis pro Deo spiritu;  
exalavit, demersos in aquis Piscariensibus  
ne pereant liberare possit. Ad haec Ludovicus  
tanquam a Deo visitatus quae senex dixerat  
mente concepit, et Sanctum Clementem ante  
suos oculos ponens omnes Cardinales praecepit  
convocari. Et cum singulis habens colloquium,  
sciscitatus de Beato Clemente quo erat, quomodo  
repertus fuerat, orans ut suarum precum  
forent apud Dominum exauditores, et apud  
Dominam Papam fidelissimi intercessores. Cui  
cum singuli super interrogatis unam responderent  
sententjam, et in precatu regio suam fidelissimam  
promitterent opem: accersitis Primatibus  
suis, cum Archiepiscopis et Princibus totius  
Urbis accessit ad Papam; Adrianus quidem  
secundus Papa ille vocabatur, qui Beatum  
Clementem suscepit a Philolsopho, et eundem  
Clementem postea dedit Regi Ludovico. Quem  
Dominum Adrianum tali voce Imperator alloquitur:  
“si rectum est filios hoc requirere,   
quod eorum patres promeruerunt, ego paternis  
hoc addo meritis quod meis addere  
meritis parentis minime potuerunt. Parentes  
mei Romanis necessitatibus succurrere  
parati fuerunt, et sua Regna relinquentes  
semetipsos, et suos exercitus ad excidium  
propter vos posuerunt. Ego autem cum  
audirem rebelles nostros contra vos insurgere,  
non vocatus, sed spontanea mea voluntate  
veni, vestrosque inimicos cum Dei adiutorio  
sub pedibus vestris posui, totamque  
terram, quae a Barbaris vallabatur, quietam  
vostris restitui. Si quid promeruerunt  
parentes mei, si quid et ego ipse talibus in  
obsequiis, quaero, supplico, rogo, obtestor,  
quatenus in praesentiarum readdatis mihi.  
Non quaero dilationem, volo in praesenti  
remunerationem, non aurum, non argentum,   
non castella, non civitates, sed illum  
  |  
  |