Salimbene de Adam: Cronica

Pag 194


De beato vero Gregorio Dialogo pretermittendum non est,
qui omnes bonos mores in se habuit congregatos. De quibus aliquos
ad utilitatem et exemplum audientium breviter proferamus.
Tante autem humilitatis beatus Gregorius extitit, ut se
laudari nullo modo permitteret. Nam Stephano episcopo, qui
eum in suis epistolis laudaverat, ita scribit: «Multum michi et
ultra quam audire debui indignus favorem in vestris epistolis
demonstratis, et inde scriptum est: 'Ne laudes hominem, quamdiu
vivit'. Tamen, et si audire talia dignus non fui, orationibus
vestris, peto, ut dignus efficiar, et ut, si bona ideo in me dixistis,
quia non sunt, ideo sint, quia dixistis». Item in epistola ad Narsum
patricium: «Quod cause et nominis similitudinem faciendo
per scripturas clausulas declamationesque formatis, certe, frater
karissime, simiam leonem vocas, et quod eo modo vos agere
conspicimus, quo scabiosos sepe catulos, pardos vel tygrides vocamus».
Item in epistola ad Anastasium patriarcham Antiochenum:
«Quod vos me os Domini, quod lucernam dicitis, quod
loquendo multis prodesse multisque posse lucere perhibetis, extimationem
michi meam, fateor, in dubitationem maximam perduxistis.
Considero namque qui sum, et nichil in me ex huius
boni signo deprehendo. Considero autem qui estis, et vos mentiri
posse non arbitror. Cum ergo credere volo quod dicitis, contradicit
michi infirmitas mea. Cum disputare volo quod in laude
mea dicitur, contradicit michi sanctitas vestra. Sed queso, vir
sancte, nobis aliquid de hoc certamine nostro conveniat, ut, si
non quod dicitis ita est, sit ita, quia dicitis». Vocabula etiam
iactantiam et vanitatem sonantia omnino respuebat. Unde Eulogio
patriarche Alexandrino, qui eum universalem papam vocaverat,
ita scribit: «In prephatione epistole quam ad me direxistis,
superbe appellationis <verbum>, universalem me papam
dicentes, imprimere curavistis; quod, peto, dulcissima sanctitas
vestra ultra non faciat, quia vobis subtrahitur quod alteri, plus
quam ratio exigit, prebetur. Ego verbis prosperari non quero,
sed moribus, nec honorem esse deputo in quo fratres honorem
suum perdere cognosco. Recedant ergo verba, que vanitatem
inflant, caritatem vulnerant». Hinc est quod, cum Iohannes episcopus

Torna all'inizio