: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 5


Rogerii regis Sicilie de mandato magnifici pape Innocentii per Lombardiam cum auxilio
Marchionis estensis ascendit Alemaniam confidenter. Quem ita gratissime prelati et principes
Alemanie susceperunt, quod pauci remanserunt de principibus cum Octone. Tandem ipsum
in regem Alemanie et in futurum imperatorem elegerunt.
DE MORTE MARCHIONIS ESTENSIS. - Anno Domini 1212, sicut placuit ei qui aufert spiritum
principum, Azo marchio estensis et comes Sancti Bonifatii de hac luce in mense novembri
et in Verone civitate sub paucorum dierum spacio sunt subtracti. Unde potuit congrue
dici de ipsis: Gloriosi principes terre, quoniam in vita sua se dulciter dilexerunt, ita et in
morte sunt minime separati. Relinquit autem Marchio duos filios, Aldrevandinum iam adolescentem
et Azonem infantulum cum propia genitrice. Similiter Comes reliquit duos, Ricardum
maiorem et minorem nomine Guielinum.
REVERSIO MONTICULORUM IN VERONA. - Per idem tempus, cum Monticuli sex annis et
duobus mensibus extra Veronam fuissent, potestas Padue Marinus Geno et Paduani communiter
compositionem inter ipsos et partem Comitis tractaverunt et circa festum beati Martini
introduxerunt pacifice in Veronam.
DE REPENSIONE ET TEMPESTIVE AUDACIE MONTICULORUM. - Anno Domini 1214. Monticuli
non considerantes, quia in omni negotio temporis est opportunitas observanda, intempestive
ceperunt contra partem Comitis calcitrare. Pars vero Comitis expulsa potestate communi,
Pecorarium suum civem in potestatem protinus elegerunt, virum utique sapientem et
politica scientia decoratum. Monticuli autem impares viribus se videntes, tunc temporis sub
adversariis humiliter quieverunt.
DE OBSIDIONE TURRIS BAIBE. - Anno Domini 1215, in mense octobris Paduani turrem
Baibe obsederunt, sed superveniente inundatione nimia pluviarum, obsidionem dimittere sunt
compulsi, ibique iacturam in rebus et cum personis non modicum sunt perpessi.
DE MORTE ALDREVANDINI MARCHIONIS. - Eodem tempore cum marchio Aldrevandinus
de comitibus Celarie qui partem Octonis favebat in Marchia anchonitana, nobiliter triumphasset,

1



5




10




15




20




25
Torna all'inizio