: Historia ducum Venetorum

52


Et exinde omnes gratias Deo egerunt, gaudentes et exultantes
et pro nimia letitia flentes et sic accessit imperator ad altare beati Marci
et ibi munera obtulit non pauca. Recepit autem eum dux in palatio
suo cum nobilibus et militibus, qui secum venerant et cum familia
sua.
Fuit ergo letitia magna die illo in Venetiis et super pace universe
letabantur gentes, dicentes Venetis: «O, quam beati estis, quia tanta
pax apud vos potuit reformari; hoc quidem erit memoriale nominis
vestri in eternum». Fuit ergo pax ecclesie inter dominum papam et
imperatorem in Venetiis corroborata et apud omnes vulgata eodem
die.
[33.] Cepit ergo dominus papa ex tunc solicite laborare, ut ad gratiam
et pacem imperatoris Lombardos reduceret; sed cum eos conditionaliter
recipere noluisset, ad hoc inductus est, quod treguam usque
ad sex annos eis fecit. Nam et predicto regi Siculo, cuius cause dominus
papa paterne fovebat, ad eiusdem domini pape instantiam
quindecim annorum treguam se observaturum promisit. Cum duce
autem et Venetis pacem, quamcumque voluerunt fecit et amicitiam;
et sic in letitia et gaudio magno duobus fere mensibus in Venetiis
moram faciens, multos honores se Venetis exibiturum promisit et fecit,
antequam recessit.
[34.] Sic constat manifeste in historia de hiis continente et exinde
amicissimus eorum factus, ad terras sui imperii, quas diligebat, accessit.
Dominus vero papa, negotiis ecclesie attendens, intrusos eiecit
et deletos restituit episcopos et ecclesiasticos viros, qui etiam usque
ad medium mensem octobris in Venetiis demoratus, grates plurimas
duci et Venetis attulit. Hic indulgentiam de pena et de culpa
omnibus dedit vere penitentibus et confessis, si qui ad ecclesiam
sancti Marci in die ascensionis domini nostri Ihesu Christi peregere
fuerit, die illo incipiente a vesperis vigilie illius diei, finiente die sequenti
tota. Et comendans illos Deo ac benedicens cum quatuor galeis
proborum virorum, quas dux illi dedit, in Apuliam transit, inde
ad propria accessurus.

Torna all'inizio