: Translatio Iuvenalis et Cassi episcoporum Narniensium Lucam (BHL 4615 e 4615a)

Pag 243


tes secum haberent, consilio eorum muniti ledi a nemine po-
terant, qui erant terreni homines, quanto magis isti familiaris-
simi et amicissimi filii Dei. Vnde a suis prefatus rex consi-
liatus est, ut, si callide illos non deciperet et ab inuicem sepa-
raret, ledi neminem posset; quod et factum est. Vnde et uobis
notamus, quia ita agi nobis necesse est».
Inito consilio diabolico istinctu, ut promitterent fidem
et pacto inter se stabilirent, hoc dolo motus, cum callida pace
miserunt legatos. Iurauerunt duodecim ex optimatibus du-
cis, ut rectum fedus cum eis inhirent et firmam cum eis pa-
cem facerent, eo tantum tenore, ut intra ciuitatem cum suis
intrarent a prima porta et pacifice exirent per aliam, nulli ma-
la patrantes. Heu fallacia inscia! Tali fraude decepti sunt:
putauerunt, quod sacramenta non frangerent, dederunt assen-
sum ad suorum excidia. Nunc uero scire conuenit de crude-
li fallacia, quae tunc dira uersa est in Narniensi prouincia.
Cur non parebas, impia fallacia? Quare tam latens fuisti?
Venenata consilia, antiqua mala tunc excitata sunt; uigue-
runt facinora, oblita sunt sacramenta, odia clare patuerunt.
Sed o infelix ratio! Dedit dux licentiam, ut tantum ex sua-
rum rerum ciues secum extra ciuitatem ferrent, quantum in
una uice portare potuissent.
Flebant sacerdotes, lamentabantur senes, eiulabant co-
niugati, mulieres laxis crinibus se carpebant, filii uociferabant
contra parentes, omnes unanimiter uocem, mittentes: «Eia
patrones nostri, ubi sunt uestra iuuamina? Auxilia uestra ubi

Torna all'inizio