Boncompagnus de Signa: Liber de obsidione Ancone

Pag 150


ultra non relinquitur ad exhibendum. Preterea scire debetis qui sunt,
contra quos arma movemus. Qui sint ignoratur, quia non est certum
relativum substantie, cum de omnibus mundi partibus sola necessitatis
causa convenerint ad vivendum, et non considerant quem
secuntur, sed quid consequi possunt. Omnes enim homines sunt
inimici eorum, et presertim illi a quibus valent pecuniam extorquere.
Et licet plurimi eorum sint filii nobilium, in hoc se maxime denobilitarunt,
quod raptorum catervis cupiunt aggregari. Numquam enim
fuit adeo approbata nobilitas, quam pravorum consortium non denigret.
Archiepiscopus autem cum tali bus clericis sua celebrat officia,
qui mentiri et furari noverunt, et rapere appetunt aliena. Sed quantus
sit pudor cuilibet militi sub cleri'cali militare vexillo, vix verbis
exprimi posset. Legitur enim, et in perpetua memoria retinebitur, de
gloria militum Alexandri Macedonis, et maximorum principum; set
clericorum gesta circa predicationes et ecclesiastica officia continentur.
Laus enim sic debet unicuique ordini attribui, ut quod unius
est, alteri minime conferatur. Non sunt ergo milites qui sub eo
militant, sed raptores: unde non auderent nos exspectare in bello,
sed fugient a facie nostra tamquam milvi a facie aquilarum. Sed si
forte inebriati presumptione vel stultitia nos prestolari auderent,
ipso rum corpora escas volatilibus celi tradamus, et supponamus
omnes tanto ludibrio, quod ubique terrarum universi raptores et
malefici contremiscant.»
Animavit autem oratio Wilglielmi Marcheselli milites et pedites
universos. Unde sic alta voce omnes clamaverunt «fiat», quod
totus exercitus cancellarii exterruit, et cives cum ingenti tripudio in
exultationis et iocunditatis voces continuo proruperunt, verba non
parum ignominiosa cancellario et obsessoribus proponendo.
Surrexit postmodum comitissa de Brettinoro, que Aldruda
vocabatur, pollens nobilitate nature, quia originem contraxerat in
Urbe de nobile prosapia Fraiapanum. Curialitatis et largitionis titulis
decorabatur, quia manus eius omnibus exstitit liberalis. Specie
quippe ac forma corporis ita inter dominas radiabat, sicut, appropinquante
aurora, pre ceteris stella matutina relucet. Erat enim vidua et
animosa plurimum, pro quibus poterat similari Iudith, que Olofernem

Torna all'inizio