Quod factum animos hominum regni non modicum perturbauit. Post hec consilio et auxilio
cancellarii Gilbertus comes Grauine comitatum Loritelli cum omnibus suis pertinentiis a rege
optinuit et in Apuliam cum honore recessit. Cancellarius vero cum rege et regina circa
pascha Panormum rediit, dehinc non multis transactis diebus Matheum ciuem Salerni magistrum
notarium domni regis et familiarem sine causa capi fecit. Quod factum graue
resedit omnibus et molestum, quia predictus Matheus homo erat sapiens et discretus, et in
aula regia a puero enutritus, et in agendis regiis probate fidelitatis inuentus. Infra octauas
autem pasche populus Messane in tumultum conuersus Regium iuit, et comitem Henricum
de carcere eduxit, comitem etiam Riccardum qui apud Taurimenium tenebatur in carcere
liberauit, et Oddonem Quarellam clericum cancellarii et eius familiarissimum, qui tunc erat
Messane, occidit. Quo audito populus Panormi similiter in sedicionem uersus, insultum in
cancellarium fecit, et eum cum omnibus suis in turri Campanarum per diem unum obsedit,
altera autem die ex mandato regis et regine cum quibusdam de suis galeam intrauit. Sed
cum venisset apud Lecatam, galea fracta est. Qui postmodum nauim ingressus in Ierusolimam
uenit, et ibi non multo tempore demoratus interiit. Gilbertus etiam comes Loritelli
cum Berteraimo filio suo comite Andrie cum omnibus suis terram abiurauit, et Ierosolimam
perrexit. Comes uero Henricus et comes Ryccardus, postquam de carcere exierunt, simul
cum Messanensibus cum uiginti galeis Panormum uenerunt. Quibus rex gratiam suam reddidit
et sublatas terras restituit. Postquam autem cancellarius et comes Gilbertus de terra
|
|