| Solutio III
 Ad tertiam quaestionem dicendum, quod, sicut dicit Philosophus in 6 Ethic.,
 in homine ante completum esse virtutis moralis, existit quaedam naturalis
 inclinatio ad virtutem illam, quae dicitur virtus naturalis; et haec eadem virtutis
 rationem sumit, secundum quod a superiori potentia, scilicet ratione, perfectionem
 accipit; et similiter fides informis praeexistit in intellectu ante completum
 esse virtutis; sed rationem virtutis accipit ex perfectione superioris potentiae,
 scilicet voluntatis: unde una et eadem fides quae prius erat informis,
 postea fit formata. Nec est alia fides quae advenit: quia fides formata et informis
 non differunt specie, ut ex dictis patet. Duae autem formae unius speciei
 simul esse non possunt: quia formae diversificantur secundum numerum ex
 diversitate materiae vel subiecti.
 AD OBIECTA
 Ad primum ergo dicendum, quod opus mortuum transit, et non potest idem
 numero iterum sumi, et ideo vivificari non potest; sed habitus informis manet,
 et ideo formari potest.
 Ad secundum dicendum, quod accidens non variatur quasi subiectum variationis,
 sed quia secundum ipsum, subiectum diversimode se habet, quod subiectum
 variationis est, sicut patet in intensione et remissione caloris.
 Ad tertium dicendum, quod ex gratia et fide non fit unum accidens; sed modus
 caritatis participatur ad perfectionem fidei, sicut modus prudentiae participatur
 ad perfectionem virtutis moralis: et ideo caritas adveniens dicitur formare
 fidem praeexistentem.
 EXPOSTIO TEXTUS
 «Accipitur autem fides tribus modis». Fides proprie dicitur ex hoc quod aliquis
 assentit eis quae non videt. Hoc autem contingit dupliciter. Uno modo secundum
 quod homo inducitur per rationem humanam: et sic dicitur fides opinio
 vehemens. Et adhuc magis extenso nomine omnis certitudo quae fit per rationem
 humanam, etiamsi ad visionem inducat, dicitur fides, secundum quod
 argumentum dicitur ratio rei dubiae faciens fidem. Dicitur autem et veracitas
 hominis fides, inquantum est causa quod credat quis etiam de his quae non
 videt; et sic dicit Tullius, quod fides est fundamentum iustitiae, fidem pro fidelitate
 accipiens. Et ulterius ipsa conscientia secundum quam aliquis hanc veracitatem
 tenet, dicitur fides. Rom. 14, 23: «Omne quod non est ex fide», Glossa:
 «Idest ex conscientia».
 | 
 |