Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 155


concupiscibiles: restat videre, quomodo sumendae
sunt passiones irascibiles. Differunt autem hae passiones
ab illis, quia passiones concupiscibiles respiciunt bonum
et malum absolute sumptum: sed passiones irascibiles
respiciunt bonum vel malum in eo quod arduum.
Huiusmodi ergo passiones vel sumuntur respectu boni,
vel respectu mali. Si respectu boni, hoc est dupliciter:
quia vel ut in ipsum tendimus, et sic est spes. nihil est
enim aliud spes quam tendere in aliquod bonum arduum.
Circa enim bona absolute sumpta potest esse amor, vel
desiderium, vel delectatio: non tamen est spes circa aliqua
bona, nisi habeant rationem ardui. quare si tendimus
in bonum arduum, dicitur esse spes. Sed si a tali bono
deficimus, habet esse desperatio. Spes ergo, et desperatio
sumuntur respectu boni. Aliae vero passiones irascibiles
sumuntur respectu mali. Nam malum dupliciter potest
considerari, vel ut futurum, vel ut praesens. Si consideretur
ut futurum, hoc est dupliciter. Vel ut ipsum aggredimur,
et sic est audacia: vel ut ab eo refugimus, et
sic est timor. Si vero malum sit praesens, hoc etiam est
dupliciter: quia vel ex hoc consurgimus ad faciendam vindictam,
et sic est ira: vel a tali vindicta deficimus, et sic
est mansuetudo. Cum ergo non possint pluribus
modis variari nostri motus et nostrae affectiones,
in universo duodecim erunt passiones.
sex pertinentes ad concupiscibilem,
et sex ad irascibilem.
De quibus omnibus
in Rhetoricis
diffusius
diximus. haec autem sufficiant
superficialiter
pertransire.

Torna all'inizio