Gregorius episcopus seruus seruorum Dei fratri et coepiscopo
Tridentino Heinrico salutem et apostolicam benedictionem.
Miramur fraternitatis tue prudentiam uerba nostra neglexisse
ut secundum ea nullum decreueris dare responsum, maxime
cum post sinodalem sententiam in Heinricum regem prolatam
dilectio tua minime differre debuerit. Ad cuius nimirum sententie
promulgationem nos iusticie zelo impulsos et non aliqua commotione
iniurie concitatos manum exercuisse neque sollertiam
tuam ignorare neque aliquem sane mentis hominem putamus
posse ambigere. Quod tamen si in dubium cuiquam deueniret,
constat eius rei rationem prius ex nobis fore scrutandam quam in
illum preiudicium factum temere esse credendum. Verum utcumque
sese opinio habeat factumue interpretetur, illud procul
dubio clementia diuina sperantes promittimus: festum beati
Petri non prius transeundum quam in cunctorum noticia certissime
clareat illum iustissime esse excommunicatum. Et inde
fraternitatem tuam uolumus atque monemus ut certos nos studeat
facere utrum Deo an hominibus magis elegerit obedire utrumue
iustitie obtemperando fidem Deo et sancte Romane ecclesie
|
|