Cofone: Egritudines tocius corporis

Pag 479


multa materia decurrat ad locum dolentem. Pro cibo dabis sorbilia
et hujusmodi, linunges dialthea vel butiro; hoc enim cito
interficit vel cito curatur.
De aliqua re in ysophagum — Aliquando spina vel os
vel aliquid simile ysophago adheret et multociens extinguit homi¬nem.
Lignum quoque flexibile et levigatum cito procures et per
ysophagum intromittas. Prius tamen caput te ligni, ne valeat excoriare,
pinnum subtilem oleo inunctum circumligabis.
De scrophulis — Materia flegmatica ad gutturis concavitates vel
aliorum membrorum scrophulas gignit. Potius tamen in flegmaticis,
tam in viris quam in mulieribus, oriuntur quam in aliis. Purgabis
eos cum theodoriton yperiston, vel yera pigra Galieni, seu
theodotrito anacardino, vel yera pigra Galieni. His factis, confortandum
est cerebrum, ne defluant humores, cum aurea alexandrina,
opopira; tamen singulis diebus quandoque pillulas accipiant
de diacostoreo compositas; deinde insistendum est unctionibus et
crebris malaxationibus; quibus mollificatis oleo in maloterre concavo
bene bullito inungito scrophulas dabisque eis pulverem de coloquintida
cum vino jejunis, vel pulverem dragontee cum ovo. Potio
ad scrophulas que in Antidotario invenitur multum prodest si
fuerint indurite, ita quod istis beneficiis non obtemperentur: squillam,
elleborum nigrum et rafanum teras et more emplaustri super
scrophulas pone, ita dissolvit quod eas poteris manibus exprimere.
Item tapsiam in oleo bullias diu oleumque illud bene colatum auri
patientis loci infunde; non solum ad scrophulas, verum etiam ad
illa apostemata que in artubus vel in articulis dura nascuntur, multum
prodest. Euforbii unius denarii pondus tritum cum sorbili ovo
datum juvat multum; et notandum quod sic datum euforbium vel
factum instat stomaticis cunctis glutinosis ex flegmate.
De bibilione sanguisusarum. — Notandum iterum quod multociens
quis potat equom in qua sanguisuge sunt que gutturi adherent;
sed ut removeas, aquam valde salitam vel acetum bene salitum
ad potandum tribues.
De tussi. — Ex tali materia tussis dicitur procreari: quandoque
caliditate, quandoque frigiditate cerebrum dissolvitur et ad tracheam
arteriam decurrens materia tussim facit. In estate tussientibus
ita succurras: fumum recipiant de pulegio et rosis in aqua
bullitis; aquam etiam frigidam superspargant caput; si colerici fuerint,
etiam naribus attrahatur et liberabuntur. Fomentum etiam
facias de malva, rosis, violis; dabis dragagantum nostrum vel diameos
ut pectus humectetur et materia tussis liberius expellatur.
Dabis juxta mansionem mel dispumatum cum vino calido ut locus
mundificetur. In hieme vero fumigium facies de pulegio, ladano,
rosis et olibano in aqua bullitis. Inunges de pulegino, aut laurino,
vel muscellino, vel dialtea, seu butiro pectus; facies fomentum de
cinere et mirto simul, scilicet de lexiva; utantur ptisana; si non
excreaverint, sirupum acetosum tribuas; dabis vinum juxta lectum
in quo bullerint ruta, ciminum, zinziber, mel; de electuariis que

Torna all'inizio