Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 623


adeo lubrica, quod hostes ibi ponentes pedes statim
labuntur in aquis. Est etiam et decima cautela quasi
pernitiosior omnibus aliis. Nam reperiuntur aliqui marinarii,
qui diu sub aquis durare possunt: nautae igitur
debent se serio ordinare contra navem hostium, et clam
post tergum debent aliquem emittere diu valentem durare
sub aquis; qui accepto penetrali sub aquis debet accedere
ad hostilem navem, et eam in profundo perforare,
faciendo ibi plura foramina, quae foramina ab hostibus
reperiri non poterunt, cum per ipsa coeperit abundare
aqua, qua abundante, et hostes, et navem periclitabit.
Sunt autem in bello navali alia observanda, ut sit ibi
copia lapidum,et etiam ferrorum acutorum, quae quasi
lapides iaciuntur, cumquibus hostes nimium ostenduntur.
Sed caetera talia quia nimis particularia sunt, sub narratione
non cadunt. Sufficiant ergo cautelae, quas tradidimus
erga navale bellum. Ostenso qualiter incidenda
sunt ligna ex quibus construenda est navis, et quomodo
bellandum est in navali bello. Reliquum est, ut declaremus,
ad quid bella omnia ordinantur. Sciendum ergo
quod secundum philosophum non bellamus, ut bellemus,
sed ut pacem habeamus. Potest ergo bellum ex nequitia
hominum, et ex cupiditate eorum ordinari ad lucrum,
vel ad aliquam aliam satisfactionem irae, vel concupiscentiae.
Bella tamen si iuste gerantur, et debite fiant, ordinanda
sunt ad pacem, et ad ovietem hominum, et ad commune
bonum. Nam sic se debent habere bella in societate
hominum, sicut se habent potiones, et phlebotomiae in
corpore humano. Nam sicut in humano corpore sunt
plures humores, sic in conversatione, et societate hominum
est dare plures personas, et plures homines. Et sicut
quamdiu humores sunt aequati in corpore, et non est ibi
humorum excessus, non indigemus potione nec phlebotomia;
sic quamdiu homines debite se habent, et unus non
iniuriatur alteri; non sunt committenda bella. Quare sicut

Torna all'inizio