intimaret, et ut Castellum, quod proditorie  
invaserat redderet, bis terque rogaret.  
Unde sibi respondit. Reddam tibi Belonianum,  
si tu nobis reddis Brittoritum, quia Rainaldus  
qui illud possidebat, fuit noster bassallus. His  
discti quod tenebat tenuit, et quia forte erat  
Castellum, nulli reddere voluit. Electus autem  
habito consilio interposita conditione, reddidit  
ei Bitorritum, et recepit Belonianum.  
Et haec fuit conditio quod unus ex fratribus  
Perronii faceret hominium Beato Clementi pro  
Bitorrito medietate Corvariae, et censum  
animatim redderent constititum absque dilatione.  
Ille autem, qui hoc scelus fecerat, non  
diutius gavisus fuit, sed pauco post tempore  
correptiis gravi infirmitate, sine herede ab hac  
vita discessit. 
Hoc igitur tempore Domnus Papa Adrianus  
Beneventi manebat, ubi Domnus Leonas electus  
ad eum accedens, petiit ab eo consecrari:  
quod petierat meruit adipisci, et pro dignitate  
Abbatiae summi Pontificis Sancti Clementis  
decoratus mitra pontificali, cum gloria et  
honore reversus ad propria, Abbatis est insignitis  
officio, redimitus baculo pastorali. Reversus  
itaque a sua consecratione susceptus a  
Fratribus debita cum reverentia, mansitque in  
Abbatia, et adversariis, qui volebant Ecclesiam  
suppeditare, fortiter resistebat. Gulalterius  
Comes Manuplelli, qui pervaserat Comitatum  
in tempore dissidii, coepit eum primitus  
persequi, et Colleodunuum quod muniverat,  
Belonianum violenter abstulit ei. Verum  
quia Domno cura erat de loco suo, non multo  
post tempore, adveniente Rege Wilielmo,  
fugatus Comes illi de pervaso Comitatum, et  
invitus dimisit Castella Beato Clementi. Praefati  
ceteri Comites Manuplelli, et ceteri complices eorum,  
dum devastarent maximam partem regni  
Rex Siciliae Wilielmus veniens cum maximo  
exercitu depulit eos, terramque liberavit. Verum  
quia praefatus Abbas Leonas non habebat  
integre gratiam ejus, perrexit Romam ad  
Domnum Papam Adrianum, qui eum in Abbatem  
consecraverat, a quo cum maxima honoroficentia  
susciperetur, tandiu mansit ibi,  
donec mediante eodem Domno Adriano amorem  
Regis habuit, et integram gratiam apud  
eum invenit, et sic ad Abbatjam suam reversus  
quanto studio potuit ad augmentum ejus  
invigilavit.  
Hac tempestate praefatus Comes Boamundus  
Tarsitanus a Domno Rege Wilielmo captus,  
et in vinculis positus fuit. Cumque Rex  
ipse sibi pepercisset, et a captione liberasset,  
non multo post Tarsjam reversus, subito lateris  
dolore correptus, moriens ibidem vitae finem  
accepit, nullosque de suis heredibus in  
Comitatu Manuplellensi, per quem Sanctum Clementem,  
et suam Piscariensem Ecclesiam offenderat,  
potuit ei succedere. Quo mortuo idem  
Rex alium Boamundum Comitatui Manuplelli  
praefecit, qui sequens praedecessorum vestigia,  
et irritans adversus se Dei potentiam,  
coepit devastare Sancti Clementis possessiones, quae  
intra Comitatum ejus detinebantur, ambitione  
etiam in Ecclesis debacchabatur. Haec dum  
ita aguntur exules iterum terram intraverunt,  
Comitem Boamundum expulerunt, Abbati  
Leonati Abbatiam abstulerunt. Perrexit itaque  
in Siciliam Abbas nec multo post Rex  
mari terraque suos persequitur: quibus  
fugatis liberata est Abbatia  Sancti Clementis,  ad
  |  
  |