Lanfrancus Ticinensis: De corpore et sanguine Domini

Pag 137


non est tanti res miraculi, quia uenit quod perfectum est. Perfectum
autem panis de celo, corpus ex uirgine est de quo satis euangelium
te docet. Quanto prestantiora hec superioribus!
Augustinus
in omelia secunda psalmi xxxiii: Accesserunt iudei ad Christum
ut crucifigerent, nos ad eum accedamus ut corpus eius et
sanguinem accipiamus. Illi de crucifixo tenebrati sunt, nos manducando
crucifixum et bibendo illumitramur.
[433] Et post
aliqua: Vere magnus dominus et magna misericordia eius, uere
qui nobis dedit manducare corpus suum in quo tanta perpessus
est et sanguinem bibere
. Item in omelia psalmi xxxxv ad iudeos
loquens: In illius nomine quem occidistis baptizamini et dimittuntur
uobis peccata uestra. Medicum uel postea cognouistis
iam securi bibite sanguinem quem fudistis
. Item in omelia
psalmi Lxv: Modo homicidis donatus est fusus sanguis innocentis,
et ipsum sanguinem quem per insaniam fuderunt per gratiam
biberunt
. Item in omelia psalmi xcviii: Quero quid sit
scabellum pedum eius, et dicit mihi Scriptura: Terra scabellum
pedum meorum. Fluctuans conuerto me ad Christum, quia
ipsum quero hic et inuenio quomodo sine impietate adoretur terra,
sine impietate adoretur scabellum pedum eius. Suscepit enim
de terra terram, quia caro de terra est, et de carne Marie carnem
accepit, et quia in ipsa carne hic ambulauit et ipsam carnem nobis
ad manducandum ad salutem dedit. Nemo autem illam carnem
manducat, nisi adorauerit. Inuentum est quemadmodum
adoretur tale scabellum pedum domini, et non solum non peccemus
adorando, sed peccemus non adorando
. Et paulo post: Tunc
autem quando hoc dominus commendauit, de carne sua locutus
erat et dixerat: Nisi quis manducauerit carnem meam non habebit

Torna all'inizio