concupiscentia subvertit cor tuum >> . << Multi enim perierunt propter speciem
mulieris >> ut dicitur Eccli. IX.
Quinta est quia concupiscentia magis inflammatur ex suggestionibus
aliorum. Eo autem ipso quod deus prohibebat concupiscentiam, dyabolus
temptando magis provocabat ad ipsam. Iuxta illud Apoc. XX << Veniens
ad vos diabolus habens iram magnam >> . Set deus dando legem non dedit
occasionem peccandi, set prohibendo peccatum abstulit. Set homo ex
bono opere dei accepit sicut invidus scandalizatur de bono opere elemosinarii
tum propter reputationem (et magni et semper possibilis), tum
propter timorem, tum propter ostensionem, tum propter temptationem.
Ad tertium dicendum quod Abraham, quando consensit occidere filium,
non consensit in homicidium, quia debitum erat ipsum occidi per mandatum
dei, qui est dominus vite et mortis infligens penam mortis omnibus
hominibus pro peccato primi parentis. Et ideo si homo auctoritate divina
hoc exequetur, non erit homicida, sicut nec deus, quem ad modum iudex,
mandans suspendi latronem nec misertus eius, mandatum exequens
commictit homicidium. Et similiter filii Israel non commiserunt furtum,
quia hoc eis debebatur ex sententia dei, qui est iudex omnium et dominus
universalis et principalis omnium rerum. Et eodem modo Osee non est mechatus
quia accessit ad eam, que de non sua facta erat sua a deo, qui est actor
institutionis matrimonii. Ad quartum dicendum quod Ys. dicit quod.
<< Ve qui condit tales leges >> quia in veritate non sunt leges, set contra leges nisi
equivoce, sicut homo pictus vel mortuus dicitur esse homo. Nec lex est sicut
linea simpliciter, set est sicut linea recta quia de ratione legis est rectitudo,
sicut patet per legis diffinitionem. Sunt enim quedam ad quorum essentiam
et quidditatem se habent equaliter vel quasi equaliter utrumque contrariorum;
puta rectum et curvum ad lineam et par et impar ad numerum et
verum et falsum ad propositionem, cum rectum vel curvum sit propria passio
linee et par vel impar numeri et verum vel falsum ponantur in diffinitione
propositionis, quam dicit Boethius in I Topic. , quod propositio est oratio
verum vel falsum significans. Dixi autem «vel quasi equaliter» quia semper
unum contrariorum se habet ut privatio et imperfectum respectu alterius,
secundum philosophum in X Metaph. Sunt autem et alia que se habent
ad utrumque contrariorum inequaliter licet eorum quidditas salva remaneat,
sicut homo se habet ad iustitiam et peccatum et simillimus in modo et figura
ad peccantem in materia et non peccantem. Et iustus enim et peccator
est homo, quamvis magis iustus, et simillimus peccans in materia et non
peccans est simillimus secundum philosophum in I Topic., quamvis non
peccans sit magis, idest nobilior, simillimus.
Sunt vero et alia in quorum diffnitione (sic) et quidditate cadit unum contrarium
cum exclusione alterius cointellecta. Et sic se habet iustitia ad legem
et bonitas ad virtutem et rectitudo ad lineam rectam, in quorum diffinitione
|
|