expulerunt et in ore gladii fugaverunt et persecuti sunt eos usque
ad Saxolum et ultra, nec in Saxolum permiserunt eos intrare.
De combustione et destruct[i]o[n]e Saxoli.
Erat Saxolum castrum opulentum et vitualibus plenum, scilicet
frumento, vino et armis et bestiarum copia, quia forinseci
qui ad capiendum civitatem venerant omnia sua bona ibidem
dimiserant, exceptis neces[sariis armis] ad dimicandum. Mutinenses
vero castrum combusserunt, cum omnibus bonis que intus
habebat, nec passi sunt quod aliquis inde aliquid asportaret, ut
sic essent dicta omnia anathema. Et sic Mutinenses, reversi ad
civitatem suam, proditores diligenter ceperunt inquirere.
De suspensione domini Garxoni et aliorum 34.
Et ceperunt dominum Garsonum de Garxonibus et usque adeo
tormentaverunt, quod in tormento defecit et mortuus est, et
post mortem eius suspenderunt eum ad portam Baçoariam.
Et suspensi fuerunt illis diebus, occasione supradicta, XXXIIII
homines, ex quibus, ut dicebatur, aliqui inculpabiles erant.
De domino Bernardino potestate Mutine.
Potestas Mutine tunc temporis erat dominus Bernardinus de
Ravenna, filius domini Guidonis de Polenta et domine nobilis de
Fontana, que fuerat filia domini Bernardini de Fontana et domine
Samaritane de Faventia de Alberghettis.
|
|