abbatibus, qui hibidem in tempore preordinata fuerit, de
qualiscumque ecclesie sacerdos vel clerici si venerit ad abitandum,
aut in conversacione fratrum, sive monachicum suscipiendi
<h>abitum se contulerit, statim recipiendi. c<h>risma vero, et oleum
sanctum a quali episcopo vobis voluntas fuerit inpetrandi, liceat
semper, et secundum, ut diximus, sub apostolicam nostram potestatem,
et omnem cuiuslibet ecclesie sacerdotem in prefato venerabili
monasterio dicionem quamlibet habere hanc auctoritatem
preter Sedem Apostolicam prohibemus. ita ut nisi ab a<b>bate
monasterii fuerit invitatus, nec missarum sollempnitatem quispiam
celebra<re> presumat. statuentes apostolica insuper censura sub
divini iudicii obtestacionibus, et validis atque atrocibus anathematis
interdiccionibus, ut nullus umquam presumat quispiam alius
cuiuscumque dignitates preditus potestate, vel eciam in eodem
venerabili monasterio, vel eius causis incumbere, aut de rebus
et possessionibus vel ecclesiis subiectis, vel quicquid de his exinde
inesse videtur, quoquo modo aufferre aut alienare, pro nec quamlibet
malicia[m], aut iacture molestiam) ibidem, sive pacis, sive
barbarici temporis quoquo modo inferendum, dum prephatum
perenniter, ut dictum est, (tam pacis, quam barbarici temporis
firma stabilitate decernimus sub iurisdicione Sancte Ecclesie nostre
permanendum. promulgantes nempe et hac auctoritate beatorum
apostolorum principis coram Deo, et terribili eius examine pro
futuro per huius nostri apostolici privilegii, atque constituti [.....]
sancimus, atque decernimus, ut loca, que ab abbatibus cuiuslibet,
|
|