aut ullam treuguam facient cum ipsis sine consensu abbatis. 
et si nobis oportuerit litem facere inimicis nostris, nobis non 
contendent habitare in eo propter intentionem faciendam. et 
prędictum podium non vendent nec donabunt nec per ullum ingenium 
alienabunt sine consensu abbatis vel eius successorum. 
Omnes viri Stablamonenses et seniores et minores, qui fecerunt 
cartam in hoc monasterio, pactum promissionis fecerunt, ut nulli 
illorum liceat alienare suum prędium extraneę persone nisi inter 
seipsos per tres interpellationes infra spatium .XX. dierum. et 
si inter se tollere noluerint, dent abbati et in hoc monasterio, 
quod si tollere noluerimus, det cui voluerit. et decimas et mortuorum 
oblationes dent in Sancta Maria Stablamonensi, excepta 
portione quarta episcopi Amerini. domnus vero abbas, promisit 
illis omnibus pro se et successoribus suis facere adiutorium 
contra omnes homines de personis  et de eorum bonis. 
Beraldus filius Rolandi comitatus Narniensis cum Maria iugali sua 
tradidit in hoc monasterio suam personam et omnes res suas et 
in ecclcsia Sancti Iohannis in Turillo et in manus domni abbatis 
B[eraldi] infra comitatum Narniensem et intro civitatem vel de 
foris, excepto petia .i. terre ubi dicitur Macla Mortua quod vocatur 
Ferone. dedit autem portionem suam de podio Lorito 
et podio Coppe cum ounnikus pertinentiis, et de castello Sigizonis, 
et de castello Collis Sancti Pauli, et de castello Perticara, 
et de oratorio Sancti Valentini, et de monasterio Sancti Symeonis, 
et de monasterio Sanctę Marię in Monte, et de oratorio 
Sancti Clementis, et de monasterio Sanctę Marię in Pisile quod 
est intro civitatem Narniensem, et de oratorio Sancti Proculi quod 
est super castellun Sancti Gemini. domnus Beraldus abbas 
fecit convenientiam pro se et successoribus suis cum Tudertinis 
comitibus, idest heredibus Rapizonis, pro ipsis et eorum heredibus, 
quorum nomina sunt hęc: Saracinus cum filiis suis laicis 
legitimis masculis, Guilelmus, Donadeus et Hugolinus filii Rainerii, 
Bulgarellus et Rodulfus filii Oducii, Tebaldus cum filiis 
suis, Transaricus cum filiis suis laicis legitimis masculis. His
  |  
  |