Quod omnes cives et maxime reges, et principes
debent suis coniugibus indivisibiliter
adhaerere. Cap. VIII.
Probant autem Philosophi, quod decet coniugia indivisibilia
esse. Ad quod ostendendum adducere possumus
duas vias, quas philosophi tegigerunt. Prima via
sumitur ex parte fidei, vel ex parte amicitiae naturalis,
quae debet esse inter virum et uxorem. Secunda vero ex
parte prolis. Prima via sic patet. nam cum nunquam aliquis
fideliter amicetur alicui, si ab amicitia eius discedat:
si inter virum et uxorem debitam fidem, vel fidelem
amicitiam salvare volumus, ne sit ibi violatio
fidei, oportet virum indivisibiliter suae adhaerere uxori,
et econverso. cum enim inter virum et uxorem sit amicitia
naturalis, ut probatur 8. Ethicorum, cum non
sit naturalis amicitia inter aliquos nisi observent sibi debitam
fidem; ad hoc quod coniugium sit secundum naturam,
et ad hoc quod inter uxorem et virum sit amicitia
naturalis, oportet quod sibi invicem servent fidem,
ita quod ab invicem non discedant. Hanc autem rationem
videtur tangere Valerius Maximus in libro de sanctis
memorabilibus, capitulo de institutis antiquis, ubi
ait, Repudium inter uxorem et virum, a tempore,
quo urbs Romana fuit condita, usque ad vigesimum et
quingentesimum annum, nullum intercessit. Primus
autem, qui dimisit uxorem sterilitatis causa, fuit Spurius
Carvilius. qui quamquam tolerabili ratione motus videretur,
reprehensione tamen non caruit: quia cuncti
arbitrabantur cupiditatem liberorum coniugali fidei
non debere praeponi. Fides ergo, secundum Valerium
Maximum, quam observari debet vir uxori,
et econverso, videtur esse una causa, propter quam
|
|