Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 182


[Eodem anno obiit dominus Innocencius papa aput Perusium mense Iulii;
cui Honorius papa substitutus fuit].
Anno [Domini] MCCXVIII. Mediolanenses viribus resumptis cum infinita
multitudine, Placentinorum videlicet, Papiensium, Vercelensium, Novariensium,
Turriensium, Tertonensium, Cumanorum et Alexandrinorum, Laudensium atque
Cremensium et aliorum multorum, ad petitionem Placentinorum presumserunt
ire ad Burgum Sancti Domnini, dicentes se velle et posse illud tradere in
manibus Placentinorum. Quibus viriliter Cremonenses et Parmenses cum Reginis
et Mutinensibus iuxta castrum predictum castra metati in manu forti se illis
opposuerunt. Et ita sua opinione iniqua Mediolanenses omnino frustrati sunt.
Postmodum vero Mediolanenses moverunt castra sua et applicuerunt ea inter
castrum quod diciturt Zubellum et locum qui dicitur Altis-vilis. Quibus Cremonenses
cum predictis in eodem loco velociter occurrerunt. Die Iovis sexto
intrante Iunio conmissum est inter eos prelium, quod duravit ab hora nona usque
ad solis occasum. In quo prelio Mediolanenses cum suis potenter sunt debellati
atque fugati, et multis ex eis interfectis et captis, duobus carrociis Mediolanensium
et Placentinorum vix a periculo ereptis, cum confusione et ignominia magna
reversi sunt ad propria.
ADDITAMENTUM
codd. 2.
Eodem anno imperator Otto est mortuus; cui dominus Fridericus successit,
ab omnibus principibus Alamannie concorditer electus.
Anno MCCXXI. coronatur dominus Fridericus in Romanum imperatorem
Rome aput Sanctum Petrum.
Versus: Mille ducentis atque viginti, Christe, duobus,
Postquam sumpsisti carnem, currentibus annis
Talia fecisti miracula, rex benedicte:
Stella comis variis Augusti fine refulsit.
Septembris pluvia vites submersit et uvas

1



5




10




15




20




25



Torna all'inizio