aspicitur a spadone, dicens: «Si isti religiosi, qui spadones debent
esse iuxta verbum Domini, qui dicit: Sunt eunuchi, qui se
castraverunt propter regnum celorum, non reputant peccatum lasciviam
carnis, ego quare reputabo?». Et ita dant ei malefaciendi
occasionem nec non et sibi ipsis. Ideo Ecclesiasticus dicit, IX:
Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in decóre eius. Quod
bene faciebat Iob, qui dicebat, XXXI: Pepigi fedus cum oculis
meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Audiant isti stulti, qui
libenter mulieres aspiciunt, quid Ecclesiasticus dicit, IX: Propter
speciem mulieris, multi perierunt, et ex hoc concupiscentia quasi
ignis exardescet. Ideo conqueritur Ieremias in persona cuiuslibet
stulti, Tren. III: Oculus meus depredatus est animam meam in
cunctis filiabus urbis mee. Unde Augustinus: «Impudicus oculus
impudici cordis est nuntius». Ideo Sapiens dicit, Prover. IIII:
Oculi tui recta videant et palpebre tue precedant gressus tuos. Item
Eccle. II: Sapientis oculi in capite eius, stultus in tenebris ambulat.
Item Apostoli Ghirardini Segalelli masculi in masculos turpitudinem
operantur, maxime senes cum iunioribus, qui ingrediuntur
ad eos, ut dixerunt michi. Et ideo aut combustione aut carcere
essent digni. Unde Ys. XLII: Laqueus iuvenum omnes, et in domibus
carcerum absconditi sunt. Hinc Apostolus dicit, prima ad Cor.
VI: An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite
errare! Neque fornicarii neque ydolis servientes neque adulteri
neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque
avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt.
Hinc Dominus in lege precepit, Levitici XX: Qui dormierit
cum masculo coitu femineo, uterque operati sunt nefas, morte
moriantur. Sanguis eorum sit super eos.
De commendatione castitatis, de qua plures auctoritates sanctorum ponuntur
inferius.
Require supra similiter, carta CCLXIIII.
Item isti Apostoli credunt quod possint facere quod Apostolus
dicit, I ad Cor. IX: Numquid non habemus potestatem sororem
|
|