Guido Faba: Epistole

375


semper animi puritate dilexit, et ipsius gloriam propriam
reputando, nostro communi toto conamine studuit magnifice
deservire. Unde vestra negotia nostra merito retinentes,
hoc volumus ostendere per effectum; et ideo,
quandocumque vestre placuerit probitati, veniemus in vestrum
succursum comiter et potenter, intuendo quod dicitur:
« Fortune, non hominum sunt amici, qui eos in necessitatibus
derelinquunt, quos in prosperis diligere simulabant
».
XXXI.
Responsiva contraria
propter impedimenium et dissensionem civitatis.

Quanta gloria prefulserit usque ad hec tempora civitas
Florentina, fama nuntia veritatis longe lateque triumphaliter
predicavit. Nunc autem, retrorsum abiens, inimici
malitia suggerente, sic miserabiliter est conversa, quod affligitur
universitas amicorum in eius angustiis. Nam, ut de
multitudine pereuntium taceamus, partem ipsius non modicam
ignis terribilis iam consumpsit, secundam partem ex alto machine
proiicientes lapides confregerunt, tertiam vero modo
simili destruere nitimur incessanter; de quo, licet pro multis
multipliciter sit dolendum, speciali tamen dolore movemur,
videntes nos in tribulatione tanta positos dilectioni vestre non
posse succurrere, et quosdam ob id inspicientes ex adverso
insurgere ut leones, qui alias mansueti starent ut agni, nec
presumerent talia cogitare. Quam ob rem amicitie vestre consulimus
et suademus ut, iniuriam callide dissimulantes et
in quantum expedit tolerantes, guerram pro viribus evitetis
prudenter, Florentie statum prosperum laudabiliter exspectantes,
que rebelles edomitos sue dicioni subicere consuevit magna
potentia et virtute.

Torna all'inizio