| Phocium et Dioscorum ponens in celum os suum, sine iudicio temptavit pellere a sede
 domnum papam senioris Romę. Secunda vero excommunicatio propterea facta est,
 ut, cum semel et bis et ter ammonitus fuisset a domno papa, ut non pugnaret et
 locum daret in suo regno celebrandi concilii, et renuisset imitatus magistrum gentium
 promptum se dicentem ad omnem ulciscendam inobedientiam, rebellionem superbi
 filii excommunicando compescere curavit, non volens eum mortificare, sed ad penitentiam
 vocare.
 Sed cum superius a me quesisses, amice dulcissime, si licet christiano armis
 pro veritate certare, hystoriam petebas. Quam nunc contexui, licet multis notissimam,
 tamen posteris profuturam, ut cognoscas, quia, si licuit unquam christiano pro
 aliqua re militare, licet contra Guibertistas omnibus modis bellare. Si enim beatus
 Gregorius pugnandum contra symoniacam et neophitorum heresim pro officii sui consideratione
 omnibus precepit, quanto magis contra hanc, que mater est omnium heresium,
 pugnandum esse nulli dubium est? Nec milites a regno Dei alienos esse iudicabimus,
 quos baptista Domini non solum non abhorruit, sed pocius, ut militarent
 contenti suis stipendiis, precepit. Dominus vero noster Iesus Christus nonne centurionis
 fidem anteposuit filiis Israel? Sed et eius servulum curare non dedignatus
 est. Post gloriosam vero eius ad celos ascensionem primicię gentium, que credidere,
 ex militibus fuere; et in tantum eorum elemosinę et orationes acceptę fuere,
 ut Symone Petro in domum Cornelii intrante, antequam ei vel [eis], qui cum eo
 erant, manus imponeret vel baptismi aqua mundaret, sancti Spiritus susceperint
 carismata. Et cum sint quedam officia, ad que redire post baptisma... sub
 gentilibus ducibus militasse; que si licuit pro terreno rege, non licebit pro celesti?
 si licuit pro re publica, non licebit pro iusticia? si licuit contra barbaros, non licebit
 contra hereticos? Nonne sanctus Hylarius, ut in hystoria legitur Francorum Clodoveum
 regem contra hereticos Arrianos armavit? Sed et beatus Augustinus, insignis
 doctor, Bonifacium hortatur, ut Circumcelliones et Donatistas depredetur atque persequatur,
 eique sic scribit inter cetera:  Bonefacio spectabili viro A. salutem. Gravi de
 pugna conquereris: dubites nolo, utile tibi tuisque daboque consilium. Arripe manibus
 arma, oratio aures pulset auctoris, quia, quando pugnatur, Deus apertis oculis
 prospicit, et partem quam aspicit iustam, illi donat palmam et victoriam. Noli existimare
 in armis bellicis non posse Deo placere. In his fuit sanctus David, cui
 Dominus tantum perhibuit testimonium: "De fructu ventris tui ponam super sedem
 tuam" In his fuit et centurio, de quo dicit Dominus: "Amen dico vobis, non inveni
 tantam fidem in Israel". In his fuit et Cornelius, cuius elemosinę fuere acceptę apud
 | 1
 
 
 
 5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 
 20
 
 
 
 
 25
 
 
 
 
 30
 
 
 
 
 35
 |