Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 119


(9) Quo tempore philosophi esse ceperunt, et 7 artes ceperunt inveniri.
(10) De Servio rege Romanorum sexto.
(11) De Tarquinio Prisco rege Romanorum quinto per idem tempus.
(12) De Tarquinio rege Romanorum sexto.
(13) Proemium super librum Hester et de Cambyse, filio Cyri, qui est quadrinomius.
(14) Incipit liber Hester sub eodem tempore.
(15) Liber Iudith.
(16) Capitulum de Iudith et de Oloferne, duce regis Nabuchodonosor, qui alio titulo vocatur
Cambises.
(17) De Artaxerses rege Persarum qui cognominatur Occus.
(18) Mortuo rege Assuero, succedit Artaxerses Occus in imperio Persarum.
(19) De Philippo rege Macedonum, patre Alexandri, per idem tempus.
(20) De Arsamo rege Persarum, patre Darii, quem postea Alexander devicit.
(21) Sicambri eodem tempore Iermaniam occupaverant, unde extunc Iermani sunt appellati.
(22) De Dario rege Persarum, quem Alexander devicit.
(23) Quod Iermani et Romani a Troia venerunt et quasi pares et confratres sunt estimandi
secundum sententiam autoris.
(24) De omnibus Sibillis et nominibus earum et de patria et origine et actibus ipsarum a diebus
Alexandri Magni.
Particula XVII.
(1) Principium ystorie Magni Alexandri, filii Phylippi Macedonis, usque ad Machabeos et reges
Antiochos inserendo Romanas ystorias sibi contemporaneas et ystoriam Appolonii Tyri.
(2) Nomina omnium regum Persarum et finis eorum.
(3) Auctor de eodem reddit rationem secundum Augustinum, quare montes translati sunt, simul
utrum per preces Alexandri vel alio Dei iudicio.
(4) Epistola Alexandri Magni Macedonis ad Aristotilem magistrum suum de omnibus que ipse
fecit et vidit.
(5) De Goc et Magoc, quos Alexander inter montes similiter conclusit.
(6) Disputationes inter Alexandrum et regem Bragmanorum Dindinum nomine.
(7) Responsio Dindini regis Bragmanorum.
(8) Responsio Alexandri ad regem Bragmanorum per diversas epistolas hinc inde transmissas sicut
in corpore huius libri continetur.
(9) Quod Alexandro locuta est arbor solis et lune et predixerunt eius mortem. (l0) Ystoria Romana mortuo Alexandro.
Particula XVIII.
(1) Qualiter regnum Alexandri divisum est in 12 partes post mortem eius.
(2) De primo Tholomeo Sother, qui Alexandro successit.
(3) Cronica ipsius temporis de Appio, qui fecit viam Appiam Rome, et de aliis.
(4) Istis temporibus incipit bellum inter Romanos et Pirrum regem Epirotarum.
(5) De secundo rege Tholomeo Filadelpho per idem tempus in Egipto post Alexandrum, et de
septuaginta interpretibus Iudeorum.
(6) Ystoria gentis Saxonie, qualiter venit de Macedonia post mortem Alexandri.
(7) Cronica eiusdem temporis post mortem Alexandri de diversis preliis Romanorum cum diversis
gentibus.
(8) Item de Cartaginensibus ystoria.
(9) De Tholomeo Everiete, qui tercius regnat in Egipto et in Antiochia post Alexandrum Magnum.
(10) Hoc tempore Romani Africa devicta Cartaginem recipiunt in deditionem.

Torna all'inizio