candelas Ianuenses de mundissima cera. Et promittebat
Mutinensibus divinando quod, si tertio congrederentur, victoriam
obtinerent. Cui Mutinenses intrinseci respondebant: «Nolumus
cum inimicis nostris nec die Lune nec die Martis committere
pugnam, quia illis duobus diebus ab eis fuimus superati. Alium
diem pugnandi eligas nobis et noveris quod, si non habuerimus
hac vice victoriam quam promittis, eruemus tibi alterum oculum
qui tibi remansit». Erat enim monoculus et truffator et
maximus baratator, sicut postea demonstravit eventus. Timens
ergo ille ne mendax inveniretur, asportavit omnia que lucratus
fuerat et, insalutatis hospitibus recedens ab eis, abiit viam suam.
Tunc illi de Saxolo ceperunt deridere eos tamquam homines qui
immolaverunt demoniis et non Deo, diis quos ignorabant. Hinc
Ieremias dicit, XVII: Maledictus homo qui confidit in homine
et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor eius. Hinc
Dominus dixit, Levitici XIX: Ne declinetis ad magos nec ab ariolis
aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Item in eodem, supra:
Non auguriabimini nec observabitis somnia.
Quod Parmenses Mutinensibus ambaxatores XII transmiserunt, volentes eos
adinvicem concordare, sed in vanum laboraverunt, quia non audierunt
eos.
Parmenses vero, audientes omne malum quod Mutinensibus
accidisset, miserunt ad eos ambaxatores duodecim, volentes eos
adinvicem concordare. Sed in vanum laboraverunt, quia non
crediderunt eis nec audiverunt eos. Hinc Dominus per Ieremiam
dixit, XV: Numquid federabitur ferrum ferro ab aquilone et es?
Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis in omnibus
portis tuis et in omnibus terminis tuis. Et adducam inimicos
tuos de terra quam nescis, quia ignis succensus est in furore meo,
super vos ardebit.
|
|