n. 40
Domino magistro justiciario P. de Vinea. Ignis incendium
quod ultra quam licet ultro progreditur, olei adjectione
non indiget ne in dispendium evagetur, et iracundiae
motum quem causa non provocat, augeri justiciae
colore non expedit ne transeat in furorem. Sic et Romanae
curiae pelagus quod modicus ventus exagitat, commotione
nautae cui regni navigium imperiali provisione
committitur, commoveri, praesertim rebus ut nunc se
habentibus, non oportet. Rogo vos igitur, domine, cujus
obsequium ex devotione sincera in conspectu principis
placuit, quantum in vobis est, turbationem omnem quae
ex collisione tam sublimium gladiorum posset emergere
submoventes, praesertim hoc tempore quo negotio totius
Italiae imperiali provisioni commisso posset periculum
imminere, sine speciali mandato principis aures et animum
summi pontificis nullatenus perturbetis.
|
|