dicendi facultas atque eo maiore admiratione digna, quo natura
illa ad carmen multo quam ad pedestrem orationem fuit promptior;
nullus nostra tempestate extemporalior poeta; illius carmen
est Fastis insertum: ex eo datur intelligi quantus in poetica futurus
fuisset, si temperare voluisset ingenio; praestitit itaque is in
communem usum omnino aliquid, sed multo plura eius conterraneus
Petrus Marsus cesensis. Is non ad poetas solum explicandos,
|
|