Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 193

Liber III


aut confessio est, quae laudem aut dignitatem alicui tribuit. Ea nunc ficta, nunc falsa, nunc varia, nunc etiam invita est, pro eorum qui deferunt mente. Alii enim honorem hominibus suae utilitatis gratia tribuunt, quod inde se aliquid consecuturos sperent; alii sui honoris gratia, quod quum illos ornent, ornari se putent; alii falso quodam vulgarique iudicio, quod illos honorari ab aliis et apud principes gratiosos esse videant; nonnulli etiam metu, quod illorum potentiam reformident. Quas causas cum omni ex parte indagaverimus, qualis honor sit, qui ab illis proficiscitur, ostendemus. Tum a quibus honor expectetur, inquiremus et quam stultum sit ex imperitae multitudinis iudicio pendere, demonstrabimus. Deinde etiam quam falsum, quam inane, quam instabile vulgi iudicium esse soleat, aperiemus. Hic exempla eorum afferemus, qui ex summis honoribus in summam ignominiam devenere. Postremo, quis honorum aut gloriae sit finis, indagabimus. Quem quum aut laudem aut famam aut vulgi consensum, benevolentiamque aut vanum aliquid esse constiterit, ostendemus, neque in nostra potestate, ut eum vel mereamur vel retineamus, situm esse. Nam et datur saepe non merenti et habenti sine causa aufertur. Neque eum ad nos post mortem pertinere. nam si anima cum corpore extinguatur, nihil sentiet

Torna all'inizio