Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 451

Tomus I


fortis debilem confortavit. In finibus
tamen istis, quia metam sibi non assignavit
epistola, forte gestiens calcibus lascivire, cogor
longius progredi, ne mihi quid inhaereat
ex illius scoria dicti; ubi scilicet durum
et impossibile jactitas, ut ad increpanda patris
eloquia, non exurgas. Pudet verbi, quo sibi
contrarius pungitur et cum quisquis post
veniam contumeliosus offertur, praesertim si
patrem increpet filius, quae contumelia non redimitur
hirco vel pecude, sed tanquam crimen
maximum, corripitur morte. Et certe si terrerent
plerosque filios tonitrua scripturarum,
etiamsi facies eorum patres conspuerent, oculos
irreverentiae non levarent. Redeat igitur
ad se filius, et sic secum cognoscens, quod extra
se lapsus eum linguae portavit. Hoc enim
rectius esse potuit cordi flebile, et oculo lachrymosum,
ne surreptum tibi patrem vana
causaretur opinio, tanquam in te didicerim
eventus secernere, ut plauderem prosperis, et
terga darem adversis. Dic tamen, si recolis,
hujusmodi scholae limina, sicubi videris
plantis Jacobi trita? Audeo dicere, poterit
in amicis ei specialiter in te, fili mi, de
constantia crimen ingeri. Sed nunquid
mutabilitas exprobrari? non credo talem
imaginem quod de me sculpat veritas; etiamsi
penes te mens ingeniosa coloret. Ideoque potuit
sequens clausula de cordis atrio non

Torna all'inizio