per Pectorina ad Scalellas, et venit ad Arenarium et in Toranum.
excepto molino suptus portam Interocrinam. et curtis Sancti
Helię medietate in integrum. de his omnibus prędictis rebus
confessus est Berardus comes quod non eas contenderet per ullam
inventam rationem. item, Petrus clericus filius Iohannis
Sintonis et Boniza uxor eius dederunt in hoc monasterio res
suas de Piccarella, idest quartam partem, et iuxta Muricinum Antiquum
modiola tria, item, Guinizo filius Amiconis et Maia
uxor eius dederunt res suas de Sixtiliano, idest tertiam partem.
item, Petrus filius Iohannis et Octi uxor eius dederunt in territorio
Asculano ubi dicitur Sumati et Ancarano in ipsa villa et
vocabulis eius: primam petiam terrę ad Franciscum et medietatem
casilini cum casa, aliam petiam ad Peretum, tertiam petiam
ad Fonticellas et Cesam, quartam petiam ad Caphanam,
quintam petiam ad Fontes; quę sunt insimul modiola .V. item, Franco Ampę dedit rerum suarum territorii Sabinensis in
Lafriniano tertiam partem. item, Leo de Petro diaconus et
Mira uxor eius refutaverunt in Postmontem, ubi est ęcclesia
Sancti Gordiani, infra casalem filiorum Ampę, et in Casule, et
in Lafriniano omnem decimam partem.
Quadam vero die reclamavit domnus Hugo abbas ad Guinizonem
comitem de Farolfo de Castellione pro rebus quę fuerunt
de Goccio, qui dederat eas in hoc monasterio, et hic iniuste
quesierat et invaserat eas. tunc bona convenientia et amica
pactuatione per iussionem comitis et iudicum refutavit idem Farolfus
ipsas terras et vineas et ęcclesiam quę vocatur Sanctus Pantaleymon,
et de fundo Plataniano, et Lumbricata, et Subripula,
et Isclita, et Fossę: ab uno latere terra Sancti Vitalis, ab
alio terra Totalis et Petri tribuni et pergit recte in flumen Tyberis,
a capite ripa et via publica, a pede flumen Tyberis, cum
litoribus et piscariis suis, et portubus ad naves decurrendas.
|
|