Dantes Alagherii: De vulgari eloquentia

Pag 59


sententie quicquam derogare videtur; et tertium est rithimorum
asperitas, nisi forte sit lenitati permixta: nam lenium
asperorumque rithimorum mixtura ipsa tragedia nitescit.
14. Et hec de arte, prout habitudinem respicit, tanta sufficiant.
 
XIV
1. Ex quo duo que sunt artis in cantione satis [sufficienter]
tractavimus, nunc de tertio videtur esse tractandum, videlicet
de numero carminum et sillabarum. Et primo secundum totam
stantiam videre oportet aliquid; deinde secundum partes eius
videbimus.
2. Nostra igitur primo refert discretionem facere inter ea que
canenda occurrunt, quia quedam stantie prolixitatem videntur
appetere, quedam non. Nam cum ea que dicimus cuncta vel
circa dextrum aliquid vel sinistrum canamus - ut quandoque
persuasorie quandoque dissuasorie, quandoque gratulanter
quandoque yronice, quandoque laudabiliter quandoque
contemptive canere contingit -, que circa sinistra sunt verba
semper ad extremum festinent, et alia decenti prolixitate
passim veniant ad extremum ...

Torna all'inizio