Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 128


37


Lanfrancus gratia Dei archiepiscopus dilecto fratri et amico
Remigio salutem.

Cum multi de te multa peruersa dicant, et perpauci sint qui
uerbis detrahentium ingenita liberalitate contradicant, scias tamen
dominum nostrum regem nullius detrahentis contra te uerba
recipere, sed potius contra omnes maledicos regali te auctoritate
defendere. Itaque expedit tibi, si prope es et licitum habes, quatinus
ad me uenias et ea quae pro sui prolixitate breuiter
scribi non possunt ore ad os audias.

38


Reuerendo sanctae uniuersalis aecclesiae summo pastori Gregorio
peccator et indignus antistes L., seruitium cum debita subiectione.

Litteras excellentiae uestrae per Hubertum sacri palatii uestri
subdiaconum porrectas qua decuit humilitate suscepi. In quarum
fere omni contextu paterna me dulcedine reprehendere studuistis,
quod in episcopali honore positus sanctam Romanam aecclesiam
uosque ob eius reuerentiam minus diligam quam ante ipsius

Torna all'inizio