Papias: Ars Grammatica

Pag 240


dissillabe, ut "ante", "preter". 10 Que uero sunt deriuatiua uel
certe alicuius significationis, ut "aduersum", "extra", "infra", "inter",
"intra", "supra", "pone" et similia, magis aduerbia esse uidentur
prepositiua; possunt enim hec etiam sine casualibus uerbis
adiungi, ut "ego in campo curro, tu extra". 11 Sciendum tamen
quod omnia aduerbia temporalia uel localia et nomina, que solent
casibus adiungi, Romani auctores inter prepositiones posuerunt,
quia similter preponuntur et in omnibus sillabis grauantur
(ut "pridie kalendas", "aduersus hostes"), uel quia interpretatio
eorum apud Grecos modo prepositionis modo aduerbii uim obtinet,
uel quia aduerbium non facit transitionem, sed cum fit
prepositio transit (ut "supra sum" non transit, "supra te" uero
"sum" transit). 12 Sepe etiam inueniuntur aduerbia loco prepositionum
uel contra, ut "intra uiscera" pro "in", et "absque lesione"
pro "extra", et "in" pro "contra", "sub terram" pro "infra". 13 Differunt
tamen quod aduerbia quidem et sine casibus et cum casibus
proferri possunt et eandem seruant in utroque significationem;
prepositiones uero suam seruantes significationem semper
casibus iunguntur, ut "per" quando DIA significat; quando uero

Torna all'inizio