Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 227


agnitis ab eodem causis, eandem regis filiam filio suo in matrimonium
dare deposcit, eo quod sibi sufficiens diviciarum et patrimonii
copia maneret. quod cum facile optinuisset, et iura
matrimonii gratifice peregissent, predicti eius ductores Franciam
regrediuntur. post hec rex mulieris huius pater mortuus est.
tunc ergo Hludovicus imperator predictas terrarum partes circumiens,
in eadem regione pervenit, et cum a ministris ancxie
quereretur locus oportunus, quo imperator recurribere potuisset,
supradicta mulier prudenti consilio, convocatis duobus liberis, quos
de suscepto viro genuerat, quique iam iuvenili etate florebant,
monet ut regem adeuntes in sua eum domo peterent commanere,
suis suorumque obsequiis libenter uti valere. quorum precibus
rex motus facile annuit impetratis. at cum in domo illorum convivatus
alacer resideret, genitrix advenit, secreto regem peciit et,
eius genibus provoluta, queque sibi acciderant miserabiliter exponit.
motus in lacrimis Augustus benigne amplectitur sororem; fatetur
eadem se reminiscere, que olim in domo patris ei acciderant;
filiosque eius sibi adherere precipiens, ex interventu matris omnia,
que fuerant defuncti patris, regali precepto illis firmavit; ac post
aliquod tempus tocius Valerie provincie comites instituit. inde
igitur Apuliam iterum profecturus, iuniore fratre cum matre re-
licto, maiorem secum comitare precepit.
Qui in illius obsequio aliquandiu demoratus, incidit in infirmitatem,
unde rex admodum contristatus, exoratus ab ipso et
multis aliis, pluribus obsequiis et muneribus in itinere prebitis, ad
propria iubet reverti, ne fortune mors succedens materna viscera
valide cruciaret. ergo, cepto itinere, corrupti aeris pestem cavere
cupiens, Beneventi fines peragrans deducebatur a suis, et cum invalescente
languore iam deficientem cernerent, iter accelerante,

Torna all'inizio