Ut nostros recitasse patres audivimus olim,
Prosilire foras a marte more Quiritum,
Ac alie peditum funesti vertice pili,
Gestantes bindas quas vertice ferre solebant;
Aspecteque truces, nimio clamore soluto,
In Romanum agmen qua sunt Marsanica castra,
Qua vada Fresoni, Nestoris et unda cruenti,
Et qua Curtarum Podium sua castra locantes,
Marte refuse omnes, velud atria robore misse.
Quid fortes ergo fatient, animique viriles?
Dum minus alta potest, maius maiora movebit.
Omnia que voluit succedere, credidit ille
Prospera; sicve Deus, sic motus et ille polorum
Disposuit. Secum non pervius exiit olli
Theotonicus, non Parthus ei, Saracus et atrox;
Non tot famose quas unda Tupinica gentes
Intus habet, nutritque suis muralibus altis,
Incurrere sibi rectis: latuere, nec ause
Processere foras. Aliud nil restat agendum,
Quam iaculo pungnare fero: fuga longa pateret
Regnicca. Qui moror vos amplius? Ecce propinquat;
Et multos nostris sonno languescere vidi,
Atque sopori fera languescunt nocte sub ista;
Nec vigilare illos potui. Vigilare sub armis
Nusquam maius opus, quam nunc est. Omnia campo
Facta iacent: qui fortis adest, ostendat in armis.
In dubiis semper bellorum noscitur acer,
Sicut in ambiguis sapiens cognoscitur artis.
Sic locus adest pungne: pungnate fideli
|
|