rectoribus et ad posteros ipsorum, ut amodo et semper defendere
et antistare integra iam dicta nostra offercione ab omnibus hominibus,
ab omnibusque partibus. si nos supranominati Rackisi, et Offengarda,
et Iohannes, vel nostris heredibus hanc nostra offersione
defendere et antistare non potuerimus aut noluerimus, aut si hanc
cartulam in quavis parte refutare temptaverimus, et omnia superius
dictum non compleverimus, aut per qualecumque ingenium dirrumpere
removere quesierimus, in eodem suprascripto monasterio, et
ad eius abbatibus atque rectoribus et custodibus, qualiter superius
legitur, componere et dare obligamus centum solidos bizanteos
auri purissimi in eodem suprascripto monasterio, et ad eorum abbatibus
atque rectoribus et custodibus, et hanc cartulam offercionis,
de quibus continet, firma et stabile permaneat in perpetuum. et
anathema ponimus nos suprascripti ad nostris heredibus, vel qualecumque
hominibus, qui hanc cartulam dirrumpere vel diminuare
voluerit, partem abeat cum Anna et Caipha, et non abeat partem
in resurreccione nobissima. Et taliter nos suprascripti Rackisi,
et Offengarda, et Iohannes, pro mercede et redemcione anime
nostre, et genitori, et genitricis nostre, et filiorum nostrorum fecimus,
et te Alchisi notarium scribere rogavimus. Actum Sora,
mense et indiccione, feliciter. † Signum manuum qui supra
Rackisi et Offengarde, qui hanc cartulam scribere rogavimus.
† Signum manus Rayneri, filius Rocci iudex, rogatus a nos suprascripti.
† Signum manus qui supra Iohannes, qui hanc cartulam
scribere rogavimus. † Ego Alferi iudex. † Ego Alckisi
notarius scribere rogatus, et complevi, et reddidi.
Hic venerabilis pater conduxit homines et habitare fecit in
Castro Licenoso, et in Colle Stephani, et in Cerru. restauravit
vero ecclesias i[nfra]s[crip]tas Sancte Marie, que Maior
|
|