Iohannes de Virgilio: De figuris secundum Iohannem de Virgilio

Pag 201


maneries que apud gramaticos ita consueverunt apellari: figura dictionis, figura constructionis et figura locutionis. Figura dictionis est remedium consideratum circa iuncturam debitam literarum in silabis et sillabarum in dictionibus quantum ad heuphoniam et accidencia ipsarum.
Figura constructionis est remedium consideratum circa iuncturam indebitam dictionum quantum ad modos significandi et accidencia parcium. Figura locutionis est remedium consideratum circa [naturam] iuncturam indebitam dictionum quantum ad principales intelectus.
Quare autem non fuerunt nisi tres maneries figurarum gramaticalium hec est causa, quoniam in dictione non sunt nisi tria circa que peccare possumus, scilicet vox, modum significandi et significatum. Cir<c>a vocem contingit peccare duobus modis, [uno modo] scilicet sine causa et cum causa. Si sine causa, sic comittitur barbarismus qui est duplex, scilicet grafficus et fonicus. Grafficus dicitur a graphia, id est scriptura, quod idem est quod in scripto quando scilicet dictiones non scribimus ut debemus, detrahendo vel super addendo vel transferendo literam vel silabam de dictione contra impositionem suam, ut "Achilli" pro "A[c]- chi<l>lis" [disciplinam] "<displicina>" pro "disciplina", "Evandre" pro "Evander. Fonicus quod idem est quod in pronunciatione accentus, scilicet si producamus dictionem que debeat breviari vel e converso. Unde dicitur:
Est barbarismus cum dico domina dominus.
Si fiat cum causa, sic comittitur metaplasmus sive figura dictionis sive vocis. Circa modos significandi contingit etiam peccare duobus modis cum causa vel sine causa. Et sic comittitur soloecismus quod habet fieri per partes et per accidencia parcium. Per partes, scilicet quando ponitur una pars pro alia, ut "sublime" pro "sublimiter", nomen pro adverbio. Per accidencia parcium ut "Petrus alba". Unde dicitur:
Est soloecismus vir bellica, sponsa pudicus.
Si cum causa sic comittitur semaleseos quod idem est quod figura constructionis de qua erit a nobis solercius (f. 38V) pertractandum.
Circa significatum contingit peccare pari modo dupliciter: aut sine causa et sic comittitur aliquod decem viciorum que vocantur anexa scilicet: acirologia, macrologia, tautologia, perifrasis, et cetera; vel cum causa et sic comittitur tropus, quod idem est quod figura locutionis. Quia ergo non contingit pecare in dictione gramatico modo sumpta nisi aliquo

Torna all'inizio