Gregorius VII papa: Epistolae vagantes

Pag 116

Ep. 48


G. episcopus seruus seruorum Dei R uenerabili Turonensi
archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Audiuimus quod Cenomanensi electo, cuius consecratio ad
ius tuac ecclesiae pertinet, consecrari per te cupienti tua fraternitas
mundani timoris intuitu imponere manum renuerit, metuens
scilicet ne propter hoc comes Andegauensis offenderetur; quae
res a sacerdotali, praecipue pontificali, sublimitate quam procul
esse debeat beatus Gregorius in septimo libro Moralium de ueritate
loquens id quod de iustitia nihilominus intelligi conueniat his
uerbis ostendit: ?Iste namque ueritatem iam libenter defendere
appetit, sed tamen in ipso suo appetitu trepidus indignationem
potestatis humanae pertimescit, cumque in terra hominem contra
ueritatem pauet, eiusdem ueritatis iram coelitus sustinet.? Proinde
prudentiam tuam monemus et apostolica auctoritate praecipimus
ut praelibatum electum consecrare nisi canonica ratio contradicat,
postposita saecularis offensionis occasione, non ulterius recuses
aut negligas. Denique potius tibi timendum est ne, si magis pauori
quam iustitiae obsequi deliberaueris, et ille sicut aequum fuerit
ab alio consecretur, et Turonensis ecclesia per tuam segnitiem,
quod absit, honoris sui detrimentum sentire incipiat.

Torna all'inizio